Frater optime,
Venit ad nos Amstelodamo filius2 et scriptum περὶ τοῦ Ἀντιχρίστου3 jam a Blavio4 imprimi testatur annitente etiam Corcelio5. Blavius ipse operam suam ad omnia tua excudenda large pollicetur cunctaturum se ullatenus negans; videbimus, quorsum promissa tam larga sint evasura. Ubi prima principia bene processerint, de reliquis cogitabimus, imprimis de tractatu Fidei et operum6, postea et de Notis7.
Interea et hoc monere te volui, esse qui hic aliquid susurrent de tua adversum Heinsium8 querela, quod aliqua tua, ubiubi visa, pro suis in Exercitationibus9 venditaverit; is rumor unde ortus sit, nescio.
43
Miror me ex aliorum e Gallia litteris discere regem totum Rothomagense parlamentum exauctorasse; est sane ea res sine exemplo, sed quae in exemplum trahi possit.
Hic omnium sermones nihil nisi bellum spirant, cui, ut ajunt, profligando etiam Vinarienses copiae10 operam dabunt et decem, quae hic jam conscribuntur, millia. Utinam cogitationes de pace non semper sint irritae.
De lite filiae11 scripsi nuper12 paucis; e re crederem, si ad Graswinkelium13 aliquid litterarum hoc tempore dares, ut ille eo magis ad promovendam causam excitetur.
Magna est omnium expectatio, quo ista in Anglia parlamenti convocatio sit evasura; dicitur eum illic de religione, politia, justitia, aerario actum iri.
Causam praepositi14, cujus ante aliquoties memini, etiam atque etiam tibi commendo.
Vale et salve a parentibus, me, mea meisque liberis.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXIII Januarii 1640.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède, à Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 31 Ian.
En in dorso: 23 Ian. 1640. W. de Groot.