Venerande parens,
Amstelodamo reversus sum nudiustertius ubi omnes nostri amantes te salutant plurimum.
42
Tractatum tuum de Antichristo2 domino Corcellio3 dedi commendavique secretam non minus quam celerem editionem, qui decedenti mihi affirmavit iam sub praelo esse.
De reliquis cum Blavio4 locutus sum; negat ille unquam displicuisse sibi ullam librorum tuorum editionem omniaque, quae ab ista manu provenient, pariter grata sibi futura confirmat. Expectabimus itaque libros tuos de Iure Belli5, ut editis illis de Antichristo et de Fide ac operibus6 etiam isti inchoari possint.
Literas a domino Vossio7 his inclusi ubi8 quae super Decalogo9 petiisti etiam attingit fusius proxime, ut pollicetur, expliciturus.
Deus, venerande parens, tibi det omnia prospera.
Tibi obedientissimus filius
P. Grotius.
Hagae Com., XXIII Ianuar. MDCXXXX.
In dorso schreef Grotius: 23 Ian. 1640. P. de Groot.