22
Ecce iterum Blondellus2 et est tibi saepe legendus. Aggreditur amplam et luculentam materiam De Conciliis3, quatenus ex illis vel in illis pontifex Romanus primatum sibi arrogat. Quando vacabit, inspicies et acri perpensa iudicio scribes. Non enim is est amicus noster, cui sit χαλεπὸν μεταδιδάσϰεσϑαι.
Interrogaveram Bochartum Cadomensem4 de lingua Novi Testamenti hellenistica; responsum eius vides, quod plane tecum sentit. Ego certe non invitus in posterum vobis accedam, donec alius meliora et certiora attulerit; quamvis magno meo incommodo. Novum Foedus deinceps nisi meticulose sua lingua non sim lecturus. Verum τὸ εὖ νιϰάτω. Addidi elegantissimi Fabricii carmen5, quod, quia me amas, cum voluptate leges.
Vale, vir illustrissime.
Lut. Par, Id. Ian. MDCXL.