32
Vir nobilissime et amplissime,
Blondelli2 diligentiam pridem admiratus quo plura ejus lego, eo admiror magis. Remitto igitur cum gratiis has chartas3, quarum de singulis partibus judicium ferre nobis neque legationis negotia neque operum quaedam a nobis inchoata permittunt.
Recte fecit Vincentius Fabricius4, quod vir doctissimus veris laudibus ornavit doctissimum senatorem.
Exiguus noster5, vir bonus eruditusque, nodum in scirpo quaerit, non metuenda metuens. Nam si novi federis auctoritati non obstant tot, quae olim deprehensae sunt et quotidie deprehenduntur discrepantes scripturae, quid mali facit qui in veteris federis libris sive ex orientalibus Iudaeis sive ex interpretibus antiquis aliquas fuisse praeter eas, in quas inciderunt masoretae6, sedulo observat et verecunde docet?
Hellenistarum idioma quod attinet, egregia sunt et magnam hebraismi peritiam testantia quae observat Boschardus7. Sane Hieronymus8, cum in apostolis barbarismos notat, cum ab Aquila9 non voces tantum hebraeas, sed et vocum origines ait redditas, non idem significat quod Tremellius10, quod Scaliger11, quod Casaubonus12, quod is, qui multa ex eo illustravit, Drusius13. Ergo hic quoque μέτρον ἄριστον14. Viros illos magnos duos15, qui tanto inter se fragore colliduntur, si potestis, sistite; si id obtineri nequit, refrigerate eos, ne nimius impetus judicationis veritati obstet. Τὸ γὰρ μηδὲν ἄγαν, ἄγαν με τέρπει16.
Tuus tuis meritis
H. Grotius.
Lutetiae17, XVIII Ianuarii MDCXXXVIIIII.