eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4206. 1639 juli 15. Van C. Sarravius1.

    Mitto, vir illustrissime, quas pollicitus sum Blondelli2 nostri Observationes ad secundum canonem concilii CP. Qui tot tantaque huius viri legisti, necesse est te hanc adhu cπραγματείαν ἀφύσσειν, ut cognoscere possis, num ille par sibi et respondeant ultima primis. Hic enim est finis prioris partis de primatu. Secundam, quae de conciliorum convocatione, in iisque πρωτοϰαϑεδρίᾳ et de appellationibus, inchoabit, postquam paululum respiraverit, sed lingua, si me audiet, latina. Noli autem has chartas mihi remittere sine tuis miniatulis ceris.

    Habeo a Salmasio3 literas, ipsis calendis Iuliis scriptas, quibus video fixum

    458

    immotumque eius animo sedere consilum4 dispungendi Notas Heinsianas ad N.T.5 ipsum vero Heinsium vocat ‘Vetus idolum Academiae Leydensis’, quid vix ac ne vix quidem possit ϑαυματουργῆσαι.

    Vale, vir maxime, nosque, qui te sine modo colimus, amamus, velis ἀντιφιλεῖν.

    Lut. Paris., XV Iul. MDCXXXIX.

    Notes



    1 - Gedrukt Sarravii Epist., p. 14. Antw. op no. 4204; beantw. d. no. 4211.
    2 - De protestantse theoloog David Blondel.
    3 - De Franse klassiek-filoloog Claude de Saumaise -Salmasius-, hoogleraar te Leiden.
    4 - Vgl. Vergilius Aen. IV, 15: si mihi non animo fixum immotumque sederet,...
    5 - Voor de titel van dit werk zie men no. 3945, p. 54 n. 5.