Illustrissime domine,
In negotio electoris Palatini2, postquam auditus a rege sum, promovere nihil potui, quod neque rex Galliae dimittere vult captivum nisi interposita sponsione aliqua et rex Britanniae nihil suo nomine agi patitur, quamdiu manet captivitas. Ita inter duas Symplegadas arctamur. Nunc exspectamus, et quid3 profecturus sit nobilis ille vir4 a Bellevrio5 in Angliam missus, et Windebanckius6 ubi et is in Angliam venerit, praeterea et quam viam ad aspera haec lenienda invenire possit Bohemiae regina7, ad quam ea de re scripturus est Paulius8, qui apud me fuit. Dicit rex Angliae acturum se de foedere, postquam elector in libertate fuerit. Id antequam fiat, et sibi et legato suo9 indixit silentium. Galli autem non videntur dimissuri principem, nisi bene illigatum suis partibus, quod obtineretur, si rex Angliae liberaliter eum adjuvare vellet ad comparandum exercitum, qui ab Hassico exercitu opem et receptum habere posset10.
Ex Anglia opperimur, quid facturum sit parlamentum, an rex aliquid concedendo sibi conciliaturus sit Scotos, quo processura sint arma, praeterea secundioribus ne posthac Anglis usuri sint Batavi, an vero iste, qui ex Flandria in illam scenam veniet Davus11 turbaturus sit omnia conglutinaturusque per nuptias vicinos12 parum faventes Batavis cum apertis eorum hostibus.
Male vult iisdem Batavis Daniae rex neque tamen ultra illis nocebit, ut credo, quam quod eos levabit parte pecuniarum. Quod si Batavi, ut sunt ad rem attenti, hoc malum et alterum e Polonia evitare possint Suedica societate, dubium non est, quin eam sint appetituri.
De landgravia13 video hic bene sperari. Longavillanus14 mala fuit valetudine neque adhuc plane convaluit. Crutzenaco et Bingae timetur. Tendunt enim eo Hispani ad sex ferme millia hominum, peditum parte maxima.
Lunenburgicum15 audimus misisse Norimbergam. In eo autem conventu exigi a Bavaro16 pecuniarum e Germania perceptarum rationem, quod non tam Germaniae quam suas res agere videatur. Milites Bavarici in hyberna rediere.
143
Enckefortius17 in libertate est, Waertio18 autem permissum est ad amicos mittere aliquem de suis, ut si marescallo Hornio19 libertatem parare possit et ipse suam recipiat.
Multi hic in aula sermones de induciis universalibus, quasi eas Hispanus offerat in annos aliquot. Ἐγὼ δὲ τις οὺ ταχυπειϑής20.
De Italicis induciis facilius credam, quas tamen nondum21 esse confectas apparet hostilium equitum nonnullis a vicecomite Turenae22 ad Conum caesis. Tum vero ad Finale appulerunt millia quatuor Hispanorum eorum, qui ad Salzam fuerant23. Sex millia alia exspectantur. Ea vis aut Casali aut Augustae Taurinorum minatur imparatis adhuc per ea loca Gallis aut, si Italia inducias adipiscitur, in Germaniam defluet resque Bannerii24 magis etiam implicabit.
Foedus illud trium stirpium domus Austriacae25 vidi. Apparet eos pigros non esse. Nunc Thuringiam recipiunt Saxo26 et caesariani, quanquam ad liberandum ab eorum vi Querfurtum27 profectus dicitur is, qui Erfurdiae praeest28. At Galli pecunias mittunt Brisacum et commeatus et oppida circumsita et Rynfeldium muniunt. A castello Cameracesii retro cessit hostis.
De Turcicis rebus bene, ut puto, judicat illius aulae peritissimus D. Haga29. Si Veneti, et divites et meticulosi, novas, quae ipsis moventur, controversias redimere poterunt, augescet et Italiae et Poloniae metus. Suediae nihil nocebit sive Polonum bello destineri sive Hispani vires animosque accidi, dum30 non tanti sunt barbarorum progressus, qui toti rei christianae periculum facere possint. Quod per pacem bonam inter31 christianos praecavere, illorum maxime est, qui malo sunt proximi.
Princeps Casimirus32 et legatus Polonicus33 itineri se parant.
Repertus est libellus maledicus, a monachorum haud dubie aliquo in hac urbe scriptus, quo incusatur cardinalis Riceliacus schisma a Sede Romana moliri34. Auctor adhuc ignoratur, quaeritur diligenter.
De rebus Palatini spero non displicitura Excellentiae vestrae quae scripsi antehac35, cujus consilia in omnibus libenter sequar. Ab aula rumor auditur electorem intra paucos dies liberum fore. Gaudebo, etiamsi sine nobis id fiat. Aliquid signasse dicitur, quod quale sit neque nos scimus neque ejus domestici.
Bajulus Venetus36 missus est Constantinopolim, ut quam celerrime repraesentet pe-
144
cuniam sultano37 promissam. Ipse sultanus Adrianopolim ivisse dicitur. Mittuntur hic de crimine captivi ad remos. Pontes fiunt ex restibus et scirpis.Commeatus multi congeruntur Ambianum, Abbatisvillam, Metim. Burgundiae exercitus augetur et praesidium castelli Cameracesii. Ex Crucenaco servatae tantum sex machinae. Locus ipse cum machinis aliis creditur cessurus Beckio38, Mercio39 et Verdugoni40, qui omnes in Palatinatum coeunt. Rosa41 cum tribus equitum millibus in Franconia est. Basileam Gallicae pecuniae DCL millia francorum advenere. Exspectatur alterum tantum.
Romae legati Galliae42 et Hispaniae43 consilia contra pontificem inter se communicant.
Deus et rei christianae et Excellentiae vestrae adsit favens.
Excellentiae vestrae perpetua observantia devinctissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 1744 Martii 1640.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. 14/24 Martij A.o 1640.