Illustrissime domine,
Locutum me regi pro libertate electoris2 jam scripsi3. Sed quamdiu duo potentes reges4 jus quisque suum, ut credi volunt, tam praefracte tuentur, non video, quid sperare debeamus, quanquam multum hoc tempore, dum de pace consultatur Norimbergae, hanc captivitatem incommodare rebus electoris recte monet Excellentia vestra. Est tamen spei mihi aliquid inde, quod nobilis quidam hinc in Angliam missus dicitur5 et quod Windenbanckium6 a se maximo cum honore dimisit cardinalis. Habet satis quod agat Anglia: parlamentum indictum jam est; fervent dilectus equestres ac pedestres; Scotis non satisfit; cum Batavis, quae ipsa sui vetustate sepultae putabantur, controversiae, resuscitantur; veniet et eo cum maximo splendore Velada7; de matrimonio, de foedere loquetur. Det Anglis Deus bonam mentem.
Dicuntur Norimbergae qui sunt invitare Lunaeburgicum principem8 et Hassicam
128
viduam9 ut ad se mittant et consilia socient10; Brandenburgici11 autem ita pacem expetere, ut, nisi eam communem impetrent, propriam se sibi quaesituros dicant.Regis Daniae epistola12, quam mihi misit Excellentia vestra, magis videtur esse pro ingenio gentis quam ex usu temporum. Bavarici autem jactant passim confidere se futurum, ut per pacem et electoratus et superior Palatinatus Bavaro13 maneat, auctoritate Galliae regis. Solent talia saepe spargi sine re. Multi tamen metuunt, ne lateat aliquid. Et jam in Italia inducias in octo annos cudit pontifex et aut perfecit aut perficiet. Nam et quae hic cum ducibus acta erant ad mittendas illuc copias, ea revocantur14 omnia et Italos video de induciis non dubitare.
Turcam15 autem minus jam metuunt iidem Itali, quod videatur non tantus esse quantus primo putatus est ille maritimus paratus et quicquid est ad Euxinum magis mare quam ad Tyrrhenum aut Adriaticum pertinere.
Longavillanus16, ut audimus, non17 bene valet. Supplementum exspectat octo cohortium; machinas a Crutzenaco abducere cum vellet, per glaciem impeditus est. Vinarienses autem late tenent agros suntque in prosperis adeo rebus, ut exiguo tempore equitum quater mille confluxu aucti dicantur18. Dux autem Carolus19 tria millia equitum collegit scribitque militem non longe a Meti et Viridunis. Idem dux malo exemplo matrimonium, in quo tamdiu vixit, rescindi cupit velut metu contractum et retentum per juris ignorantiam. Contra hanc molitionem querelam edidit uxor20 ejus. Respondit ille non uxorem amplius, sed cognatam carissimam vocans. Pontifex, quem judicem dux implorat, jussit eum, dum causa cognoscitur, abstinere ab ejus consuetudine, quam uxorem sibi cepit usurariam21. Id ubi fecerit, dicit se daturum judices vicinis in locis citata et audita ea, cujus praecipue res agitur.
Princeps Casimirus22 apud regem pransus est capite tecto. Redibit per Batavos. Legatus Polonicus dono dedit cardinali ex succino crucifixum et candelabra et ferarum pelles, grata munera.
Glenius23 in Wirtenbergico esse scribitur24. Pars autem militum ejus cum caesarianis laborare in iis Thuringae recipiendis, quae nuper ceperat Coningsmarckius25.
Hispani jam recessisse a Picardiae fine dicuntur, sed captis Avino, S. Martino, et castello ad Hesdinum. Regis autem copias processuras non puto ante finem Aprilis neque ante prodituros ex hybernis Batavos puto.
129
Duci Lotharingo cardinalis Hispanus Sanciam reddidit, quem locum Gallis eripuerat nuper Piccolominaeus26.
Oquendo27 Dunquerca egressus naves XIV cepit a S. Malo venientes, alias indidem Dunquercani.
Deus pacem nobis det bonam beneque Excellentiam vestram sospitet foveatque.
Excellentiae vestrae omni observantia devinctissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 10 Martii A.o 1640.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. Hagae Com. 8/18 Martij A.o 1640.