Excellentissime atque illustrissime domine,
De principis electoris2 negotio, praeter quae scripsi antehac3, nihil quod dicam habeo. Clam agitur aliquid; quod an successurum sit, equidem nescio. Nam et nobilis4 missus hinc ad regem Angliae est inscio comite Licestrio5 et Windebanckius6 a cardinali perquam magnifice dimissus est. Sed saepe fallunt signa ejusmodi: quare a tempore lux exspectanda.
Urget regem pontifex ad constituendas per Italiam indutias in annos octo. Itali rem aut factam aut proximam effectui putant.
Venetis a novo cahimachano7 novae moventur controversiae; sed quae novis etiam, ut arbitror, pecuniis redimentur. Maritimus autem Turcarum paratus videtur hoc anno non tam magnus fore quam putabatur. Itaque remisit nonnihil Melitensium, Siculorum et Italorum metus crediturque, si quid inde movetur, id ad Euxinum mare potius appariturum.
Principis Casimiri8 captivitas multis honoribus pensatur. Heri apud regem pransus est capite tecto. Volenti per Italiam ire id permissum non est, ne iterum Hispanico afflatu corrumpatur; ibit ergo per Batavos. Nunc hospitium habet apud cardinalem.
Bavarici Norimbergae ostendunt multum se boni a Gallia sperare, si pax fiat. Praecipue, ut electoralis dignitas et Palatinatus superior maneant penes possessorem. Infelix ea quoque in parte est palatinus, quod clausus nec agere quicquam, nec mandata dare potest, cum Norimbergae de ipsius re vel maxime agatur.
Splendidior quam ulla unquam futura est Veladae Hispani9 in Angliam legatio.
133
Interea Angli veteres et velut sepultas controversias cum Batavis refodiunt. Parlamentum tandem evocatum est et Scotorum legati10 in aula sunt; quae quorsum sint eruptura, avide exspectant vicini omnes.Glenius11 scribitur sui militis equites quingentos, pedites mille et sexcentos reliquisse cum caesarianis ad recuperanda quae Konigsmarckius12 in Thuringia ceperat; caeteros misisse in Wirtembergicum agrum.
Longavillanus13 non optime valet. Creutznaco abducere machinas per glaciem vetitus est. Exspectat in supplementum octo e Gallia cohortes.
Vinarienses ita bonis in rebus sunt, ita late arma propagant, ut magna ad eos facta sit accessio IV mille equitum, ut dicitur.
Dux Carolus Lotharingus14 ad Mosam vadit habiturus ter mille equites. Serio id laborat, ut rescindatur matrimonium, quod habuit hactenus; cui se opponit ea, quae hic est ipsius, ut omnes censent, uxor15, ut ipse loquitur, cognata carissima. Pontifex aequo sane decreto prius abstinere eum vult ab ea, quam nondum rescisso priore conjugio pro uxore16 habet; deinde monet eum, ne quid in re tanta moliatur temere. Si pertendat, daturum se judices in vicinis ipsi locis citata et audita ea, cujus potissimum res agitur. Idem dux circa Metim et Virodunos legit militem recepitque dono cardinalis Hispani Sanciam, quam Piccolominius17 eripuerat Gallis. Norimbergae qui convenerunt et Luneburgicum18 et Hassicam viduam19 orant, ad se ut mittant jungantque consilia.
Rex Angliae dicitur habiturus Aprili mense octo millia equitum, viginti et amplius peditum. Hic vero quae cum ducibus copiarum acta erant ad ducendum in Italiam militem revocata sunt omnia certa spe indutiarum, de quibus dixi.
Oquendo20 Dunquerca Hispaniam petens XIV naves a S. Malo venientes cepit et alias indidem Dunquercani.
Legatus Polonicus21 cardinalem donavit crucifixo et candelabris e succino et pellium synthesi.
Dicuntur Hispani se a finibus Picardiae retro tulisse captis tamen Avino, S. Martini oppidulo et castello ad Hesdinum. Regis copias sub finem Aprilis processuras aiunt nec ante movebunt se, ut puto, Batavi, quibus incommode accidit, quod tam magnos dilectus in Juliacensi agro Lamboius22 facit neque minus eorum rebus nocebit, si, quod nonnulli putant, Galli autem maxime nolint, inter antistitem Coloniensem23 et Leodios dissidium componitur. Illud autem non affirmaverim, quod tamen rumor hic fert, Brandenburgicos, qui Norembergae sunt24, pacem communem tam flagranter expetere, ut, nisi ea fiat, ipsi se sibi privatim consulturos dicant.
134
Deus haec cuncta et, quae nunc in Suedia tractantur, consilia gubernet, Excellentissime et illustrissime domine, et Sublimitati tuae semper faveat.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 10 Martii anni 1640.
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.