Excellentissime atque illustrissime domine,
Die Saturni praeterito sub vesperam convenit inter legatum Polonicum2 et D. Chavigniacum3 de libertate principis Casimiri4 eum in modum, ut praeter sponsionem, quam ex Polonia legatus attulerat, et ipse princeps et legatus suam adderent futurum ut illa, quae allata est, sponsio in primo Poloniae conventu pleno atque legitimo solemniter probetur. Hac conventione facta illico legatus cum multis carrucis et facibus ivit in arcem Vicennensis Silvae indeque principem in urbem suumque hospitium deduxit, ubi nunc salutatur ab iis, quos misit rex et feminae principes, et ab ipsis principibus regis jussu. Iturus hinc ad regem est et regis sumptibus habendus magnifice, donec abeant legatus quidem in Poloniam, princeps forte Romam, quanquam adhuc de eo dubitatur.
Hoc negotio expedito eo nobis est tristius manere in malo principem electorem5, de quo quae regi dixerim, quae rex mihi, cognoscet Sublimitas tua ex literis, quas ad reginam scripsi6. Ex quo fama emanaverat habere me a regina mandata pro ipso loquendi, durius custoditus fuit, ita ut sui, qui in hac urbe sunt, nihil, ut ante solebant, de eo perceperint. Id nobis conjecturam dat voluisse regis Galliae ministros aliquid ab ipso extorquere tale, quale nobis ostenderant. De eo quid factum sit, neque ego quicquam scio neque comes Licestrius7, qui permanet in coepto otio jussus nihil cum Gallis agere, priusquam principem electorem in libertate videat. Sed dum Angli armorum, quae parant, metu libertatem ejus principis extorquere cupiunt, Galli, qui Anglos adhuc Scoticis tumultibus implicatos vident, incumbunt pignori. Neutris autem quicquam remittentibus nos frustra sudamus.
Cum Hassica vidua8 egit Longavillanus9 deditque de suo pecuniam, ut et auxilia ab ipsa et, si opus esset, receptum haberet. Ceterum praecipua res, id est, ipsum cum Gallia foedus, pendet adhuc. Emendavere Galli multa, quae viduae duriora videbantur, promisitque rex se ipsi vindicem fore etiam post pacem per annos decem, si qua ei vis inferatur, quocunque sub nomine, quamvis religio obtenderetur aut bonorum ecclesiasticorum repetitio.
Placent haec satis viduae, ut audio, sed vult ad bellum non diutius obligari quam dum et Suedia in bello erit.
Hispani jam copias aliquas habent ad Dorlanum et castellum quoddam ibi ceperunt. Romae ex duabus factionibus, Hispanica et Gallica, fratrum duorum cardinalium Barbarinorum10 dissidia etiam in conspectum publicum eruperunt.
116
Constantinopoli cahimachanus qui fuerat11, strangulatus est praecipuo divitiarum crimine. Qui ei successit12 Venetis novos metus incutit, ut et ipse eos pecunia emungat.
Cardinalis hic quosdam de suo ministerio amovit, qui signo ipsius nudis impresso chartis ad suos quaestus abusi fuerant.
In Norimbergae conventu cuncta satis arcana haberi dicuntur.
Longavillanus XXX Hassicorum auctus centuriis, tenet se locis, quibus ante, Glenius13 in Würtzburgico. Augentur et in Tiroli et ad Constantiam copiae; tum vero aliquas Gallasius14 per Rhaetos in Germaniam ducit. Contra qui ad Salzam fuere Hispani in Italiam transeunt, sed inde, ut putatur, venturi et ipsi ad Constantiam sub Melone15.
Dicitur Neapoli magna detecta conjuratio contra Hispanum a Gallis suscitata, in qua fuerit et princeps ille Sanzae16, cui cervices praecisae sunt, multique alii, etiam ecclesiastici.
Pontifex ad sui tutelam colligit decem peditum, duo equitum millia. Imitantur eum Veneti, Mantuana17, Parmensis18. Rhaeti deceptos se ab Hispanis vident, qui in foedere Mediolanensi19 exceperant, ut jura Austriacae domui salva manerent. Ex ea verborum generalitate jam postulant Aenipontani jusjurandum fidei et appellationes a decem, quos vocant, directuris.
Apud Helvetios Lucernenses fecere, quod speratum non fuerat. Amrinum20 enim et fratrem ejus21 senatu moverunt revocata etiam illius cohorte, quam ille a vidua Sabaudica22 in militiam fratrum Sabaudorum23 malo exemplo transduxerat.
D. baro Degenfeldius24, qui de baptismo filioli sui25 ad reginam nostram et ad Sublimitatem tuam scripserat, exspectare responsum non audens, tum aliis de causis, tum quod brevi ad castra ipsi eundum erit, illustrem matronam D. de Mousse26 rogavit, ut pro regina nostra baptismo, quem in aedibus suis celebravit, testis esset. Ego quia mandata non habeam27 interponere me non sum ausus. Ceterum videtur, si bellum maneat, Suedicam militiam praelaturus Gallicae; certe ita bene vult Suedicis rebus, ut magni nobis faciendus sit, vir et rerum peritia et virtutibus aliis inter paucos.
Deum rogo, excellentissime et illustrissime domine, ut Sublimitatem tuam bono regni Suedici et totius christiani orbis servet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 3 Martii novi cal. 1640.
Principem Casimirum video hic a rege haberi et ejus jussu salutari plane tanquam proximum haeredem regni, non Polonici - ibi enim haeredes non sunt -, Suedici ergo;
117
quae causa est, cur multi suspicentur de conjugio aliquo actum in arcano. At mihi haec cogitatio convenire non videtur bellum nobis sociis trahere volentibus.Postquam haec scripseram, intellexi non ita ut audieram se rem habere; multa esse, quae illi non concedantur, neque cardinalem, ut ille volebat, ad ipsum iturum neque fratrem regium28, nisi prior princeps ad ipsos venerit.
Conjurationem illam Neapolitanam, cui juvandae classis Gallica parabatur, detexisse dicitur Parmensis dux, qui nuper Romae fuit.
Non vult recipere pontifex relationem ullam de episcopis confirmandis, nisi de quorum moribus testationes apud nuntios sunt factae.
Praeter eos, qui ad Salzam fuere, etiam a Malaga et Carthagine Hispanica milites in Italiam veniunt paranturque in Portugallia classes in Brasiliam et Ceilonem iturae.
Casali et arci Taurinensi timetur, si bellum manet illis in partibus.
Sex ferme Hispanorum millia ad Hesdinum sunt, quibus opponit se Chaunius29.
In Normannia ad Mantigniacum turbarum aliquid renatum.
Anglicae naves regiae praesidio esse dicuntur Dunquercanis navibus in Hispaniam euntibus.
Apud electorem Palatinum fuere Chavigniacus et Bellevrius30. Videntur Galli eum liberare velle hac lege, ut in Gallia maneat neque inde exeat nisi rege Galliae volente. Anglia id non vult.
Tribunus Coolhasius31 it in Hollandiam, ut cohortem suam exhaustam clade ad Theodonisvillam reparet. Aschaffenburgum a Rosa32 captum rumor ait. Mittit cardinalis Hispanus33 Fontesium34 in partes Atrebatum et Hannoniae, tribunum Betzium35 in Luxenburgicum, Fontanium36 ad Batavos observandos.
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.