eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4539. 1640 maart 3. Aan Christina van Zweden1.

    Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima,

    Prosecutus mandata ab augusta Majestate tua ad me missa mense Decembris2 aditum ad regem ob arthriticos ejus dolores adipisci non quivi ante 18/28 Februarii.

    Exposui igitur regi quae mihi imperata fuerant neque omisi ostendere nulla re magis reges ad Deum accedere quam clementia: nullam virtutem magis convenire christianissimorum nomini ab eo profectum, qui clementiae omnis perfectissimum exemplar fuerit; inter caeteras laudes hac semper eximie excelluisse Galliae reges; praecipue vero Henricum quartum, regis parentem, et ipsum hunc regem, cujus multa facta clementissima referre possem, nisi apud ipsum loquerer.

    Explicavi veterem splendorem domus Palatinae electoratu et felicissimis terris inclytae, principis inter omnes saeculares imperii principes, tantae denique ut et vacante imperio vices gesserit imperatoris; quae nunc domus sine terris, sine populis vaga et extorris apud externos agat. Et tamen hanc eandem esse domum, quae maxima semper erga Galliam studia ostenderit, quae jus Henrici Magni ad regnum, quod ipsi per summam injuriam controversum fiebat, defenderit pro suis viribus; Austriacos autem huic domui semper fuisse infestissimos, qui nunc etiam secundum hujus domus principem3 captum detinerent. Quod si rogarentur qui Viennae et Madritii agunt4, quid optent maxime, si verum respondere velint, dicturos se nihil malle quam ut hujus familiae caput quam

    114

    diutissime maneat in ea, in qua nunc est calamitate, quae tanta est, ut multi mortem praelaturi sint carceri praesertim diuturno. Accedere ad haec quod hic ipse princeps, etiam cum pupillus esset, federatus semper fuerit augustae Majestatis tuae eoque tempore qui res ipsius administrabant cuncta, quae a legatis regis aut suadebantur aut petebantur, summa cum fide studioque promoverint et ad effectum perduxerint in Hailbrunensi, Francofurtensi, Wormatiensi conventibus5. Quod si placeat regi huic tali principi reddere libertatem, non Germaniae tantum eam rem fore gratissimam, sed et Majestatem tuam acceptum iri in parte beneficii libenterque data occasione vicem reposituram.

    Regem ad misericordiam motum hoc sermone ex vultu apparuit. Dixit tamen non ignorare me, quae causae se, quae boni communis cura ad hoc consilium impulisset, quid quantumque ad restituendam in meliorem fortunam hanc domum ipse laborasset apud Angliae regem, cui id maxime cordi esse debuerit, quid etiam in hoc negotio obtulerit comiti Licestrio6.

    Ego vero dixi me nolle disputare de causis, quae regem tantum moverint, ut quod constituit constitueret. Caeterum si cum omni submissione liceat quod optimum censeam eloqui, ita me arbitrari ad sanandas offensas nihil utilius quam praeterita oblivione sanare, prospicere in posterum, ut ea fiant, quae ex communi sunt usu. Neque illud indignum cogitatu hunc principem neque ea esse aetate, ut per se magnam rerum peritiam assequi possit, neque ea opulentia, ut optimos hujus saeculi consiliarios sibi possit adsciscere.

    Postremo dicenti regi se et intellexisse rationes meas et visurum, quid literae augustae Majestatis tuae, quas ipsi in manus tradebam, continerent, finivi hoc tantum addito precari me regem, ut suae perpetuae bonitatis etiam in hac re meminisset.

    Haec pro ea fide, quam Majestati tuae debeo, referenda duxi Deum semper rogans, Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, ut nobis Suediaeque regno et orbi christiano diu sospitem, valentem, florentem, triumphantem praestet augustam Majestatem tuam.

    Augustae Majestatis tuae obedientissimus subditus
    H. Grotius.

    Scribebam 3 Martii novi cal. 1640.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 601. Tezamen met no. 4509 antw. op no. 4444 (dl. X).
    2 - No. 4444; Grotius kreeg hierin opdracht stappen te ondernemen voor de vrijlating van Karl Ludwig van de Palts.
    3 - Ruprecht van de Palts.
    4 - Ferdinand III en Philips IV.
    5 - Het convent van Heilbronn, ter voorbereiding van de Unie van Heilbronn (23 april 1633), het convent van Frankfurt a.d. Main (besloten 13 september 1634) en het convent van Worms (maart-april 1635).
    6 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant in Parijs.