Excellentissime atque illustrissime domine,
Quae spes nobis fuerit de libertate electoris Palatini2, quae deinde exstiterint difficultates, scripsi antehac3. In eo statu dum res est, accipio epistolam reginae dominae nostrae clementissimae ad regem scriptam 19 Decembris4 cum mandatis ad me, quae exsequar, simul aditum ad regem, quem petam, impetravero.
Rex arthriticus est, regina autem praegnantium more languet. Itaque decumbentes ambos salutavit Poloniae legatus5, quem ubi videro - id autem cis paucos dies futurum est - cognoscam, quid sit de negotio Casimiri principis6.
Vinarienses ita longe in Germaniam penetrarunt nullis captis locis, per quae certi sint de receptu, ut res periculo non careat. Vellent ab Hassicis adjuvari, verum id difficile
74
impetratu est, quamdiu Hassicum cum Gallia negotium infectum pendet; quam ob causam Wolfii7 e Suedia reditus multum exspectatur.Konigsmarckius8 scribitur Glenii9 adventu e Wetteravia in Misniam concessisse; captae autem a Vinariensibus arces Fridberga et Braunsfeldum, oppida vero Gellinghausa, Budinga, Orba, tum vero mitti ab imperatore Norimbergam Haubitzius10, Grana11 Pragam, a Tiroli Viennam Wolckestenius12. Dillenberga et Marpurgum an obtinuerint, ut mediorum loco sint in hoc bello, nondum certo cognovimus. Ad Visurgum scribi militem pro Suedia audimus.
Princeps Condaeus13 hic exspectatur. Cancellarius autem Franciae14 in inferiora Normanniae, deinde in Britanniam Armoricam it inquisiturus in eos, qui seditiones aluisse dicuntur.
Jam nunc locutus sum cum comite Licestrio15. Probat, quod chartas illas a D. Chavigniaco16 ad me missas in Suediam miserim. Regem suum pro electore fidem suam interpositurum negat; putat Gallos fide ipsius electoris contentos esse debere, praeterea praefiniendum aliquod spatium temporis, quo elapso plenam consequatur libertatem. Proposui ei, ut rex Magnae Britanniae electori det, unde alium exercitum sibi comparare possit et cum Hassico conjungere obligato prius electore nihil pacisci cum quoquam nisi de consensu Suediae Galliaeque. Id et ipsi placebat, si modo et elector certus esse posset illa regna pacem sine ipso non factura.
Bellevrius17 ex Anglicana legatione revocatus huc venit. Dimissus est in Anglia cum omni honore testimoniisque amicitiae. Fama tamen hunc legati reditum in animi alienati signum rapit.
Inter arcem urbemque Taurinorum indutiae quaedam sunt et de pace agitur. Miles nihilominus hinc in Italiam mittitur eique rei destinata sunt viginti millia coronatorum.
Creduntur Hispani Galliam invadere velle ea parte, ubi Baiona est, et in id militem exspectare e Flandria.
Chavigniacus his diebus apud principem Palatinum quid egerit, ignoramus miramurque ducum Vinariensium18 legatos19 ab Erlachio20 et Relingero21 impetrare nequisse corpus defuncti ac supellectilem et gemmas.
Legatus Polonicus dicitur nulla habere mandata a pleno Poloniae conventu.
Magni sunt in Anglia armorum paratus, quo videntur minari Scotis, quorum legati22 a rege Magnae Britanniae nihil impetrarunt de postulatis ad repensationem factorum a se sumptuum.
Scribitur Rosa23 esse Wisbadam; Aschaffenburgum obsideri ab Ohmio24; Longavil-
75
lanum25 non abfore a periculo, si in eum undique hostiles copiae coeant.Deum precor, Excellentissime et illustrissime domine, ut prosperam det Sublimitati tuae valetudinem consiliaque publica in hoc maxime regni conventu dirigat ac bene fortunet.
Sublimitatis tuae cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 1/11 Februarii 1640.
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.