Excellentissime atque illustrissime domine,
Quae mecum dominus Chavigniacus2, ego autem cum domino Licestrio3 eram collocutus super libertate Palatini principis4, scripsi nuper5. Ex eo rediit ad me D. Chavig-
51
niacus et ex me quae cum comite Licestrio egeram intellexit multaque dixit de cardinalis suoque in me bene volente animo, pro quo gratias egi.Aliquanto post missu ejusdem D. Chavigniaci venit ad me domesticus quidam ejus attulitque has tres chartas ad conficiendum illud negotium. Vidi statim pro certo poni in chartis illis regem6 plane dominum fuisse ejus exercitus, ut cui stipendia solus dederit, cum contra exercitus semper in fide Suedici regni et Germanici foederis fuerit, pecunias autem dux Vinariensis7, ut quidem praedicavit saepe, acceperit, ut regni Galliae foederatus, quomodo landgravius8 dum viveret. Dixi ei9, qui has chartas attulerat, praevidere me Anglis haec minus placitura. Ut occurratur offensis, rogare me, ut mutentur verba. Satis fore, si dicat Palatinus sibi animum nec fuisse nec fore quicquam cum illo exercitu agendi sine regis Galliae consensu. Ad eum tenorem mea fuisse verba cum comite Licestrio. Cum is diceret non mandatum sibi referre chartas, sed mihi relinquere ostendendas comiti Licestrio, dixi me eas consideraturum amplius et de re cogitaturum.
Non multo post alium ad me misit Chavigniacus rogavitque, ut intra paucos dies cum comite Licestrio ea de re agerem. Dixi diligenter expendisse me chartas illas ac videri mihi in iis quaedam esse, quae detrimentum adferre possint iis, quae Suedia sibi deberi existimat. Me igitur consulturum reginam, ne quid forte faciam, quod ejus juri putetur adversari. Interim abstenturum hoc negotio, donec reginae voluntatem intellexerim. Dolere mihi, quod tam longe abesset Suedia, ut longum futurum sit spatium temporis, priusquam responsum accipiam. Si interim legati alii, qui in hac re suam obtulere operam, obtinere libertatem possint principi Palatino, mihi id volenti fore. Notavi apud me plura esse, praeter quae jam dixi, in quibus dicta Chavigniaci ab illis chartis discrepent. Liberam in urbe habitationem Palatino fore dixerat Chavigniacus, nunc aulae velut includitur, ne liberi ad eum inobservatique sint aditus. Suediae et foederis Germanici honestam apud me mentionem fecerat. Hic nulla est. Regis omnia. Quare rogo Sublimitatem tuam, ut de hoc negotio magno atque difficili voluntatem reginae, quamprimum fieri potest, intelligam. Comitem Licestrium post chartas acceptas non vidi. Ubi eum adibo, dicam me ob repertas difficultates ultra in hoc negotio non processurum sine mandatis.
Affirmant mihi Itali crescere indies Turcae10 paratus in bellum, quod Melitenses praecipue quidem metuant et non minus Italia omnis.
Audimus a D. Harcurtio11 captum Buscum oppidum apud Nicaeam; in arcem autem Taurinorum novos invectos commeatus.
Mazarinus hinc Coloniam mittitur, ut praesit pacis negotio secundum locum obtenturo Davausio12, cui successurus creditur revocatus jam ab Anglia Bellevrius13.
Missi hinc sunt qui pro destituto parlamento jus reddant Rhotomagi. Metuit Normanniae nobilitas, ne et a se poenae exigantur, quasi quae non satis fortiter seditiosis agrestibus restiterit.
Diplomata pro Batavis mittendis ad pacem data sunt ab Hispano cardinali, non mala, ut audio.
Nondum urbem hanc solenniter intravit Polonus legatus14; putatur autem et princeps Casimirus15 impetraturus non plenam libertatem, sed libertatis aliquid, quia sponsio non talis adfertur, qualem rex Galliae expetierat. Venetus16 eam rem commendat.
52
Regina Galliae iterum gravida est. Ex quo esse coepit, secundus jam mensis impleri creditur.
Peditum quadringenti, equitum ducenti e Gallia in comitatum Burgundiae missi. Nova bello alimenta ex America in Hispaniam venere XXIV florenorum milliones, quorum pars ferme tertia ad regem pertinet.
Inter Koningsmarckii17 milites et Wurtsburgicos pugnae aliquid fuit. Et is episcopus18 et non minus Magontiacensis19 Bavaricos in sui auxilium advocant; at illi in hibernis manent.
Pecunia Brissacum hinc jam advenit.
Hispani vero Mosellam transeunt recepturi, si possint, Creutznacum, Baccheracum, Bingam.
Longavillani20 in agro Westerwaldico et ad Lonam loca quaedam capere dicuntur.
Deus, Excellentissime et illustrissime domine, si rem Suedicam amat, quod eum ut faciat rogo, haud dubie valetudinem et bonam et firmam dabit Sublimitati tuae.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Scribebam Lutetiae, 28 Ianuarii 1640.
Intellexi ex D. Chavigniaco, priusquam ex Anglia abiret elector Palatinus, actum cum eo et rege Angliae Galliae nomine de mandando ipsi imperio in Vinariensem exercitum certis sub legibus. Id an conscia Suedia factum fuerit, ignoro. Tubadelius21 jam contra Sperruterum22 commutatus est accedente pecunia Gallica.
Fama quaedam vagatur de foedere inter Hispanum, Anglum, Danum, Polonum pro liberandis principibus captivis.
Carruca legati Polonici stetit VIII florenorum millibus. Vestes familiae XII.
In Normannia mutati passim magistratus, reducta tributa. Rhotomagensis civitas duos milliones quaerit, ut ab arce praesidioque sit libera. Nova controversia Hispano cum pontifice est, quod legatus Hispanicus23 ex ecclesia quadam abstraxerit hominem Neapolitanum24.
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.