Mi frater,
Non intercedo, quominus aut Corcellio2 aut Corvino3 dentur in manus illa de Fide et operibus4, modo ne det librario5 nisi editis illis de Antichristo6. Multum enim vereor, ne conspiratione hominum sua somnia detegi nolentium opprimatur opus utile, cujus edendi spe jam totum annum lactor. Inter eos autem qui abortum fieri hujus foetus velint esse et D. Vossium7 miror doleoque. Quid Gentium Theologia8 cum Antichristo? Sed esto. Sentiamus diversa. Dicamus quisque nostras rationes. Pii, eruditi, remoti a factionibus judicent. Unde haec cogitatio D. Vossio venerit, non satis video. Sed puto ab aula ei insusurrari nociturum liberum suorum fortunis, si talibus scriptis faveat. Contra gratiam illi paratam, si de alieno corio ludat. Quare utamur posthac Corcellii et, si opus sit, etiam Corvini opera.
Nostra ad Decalogum9 jam septem sunt dies, cum ad te misi in fasciculo ad D. Spiringium10, cujus hac in re benignitate utor, donec uxor11 advenerit. Gratias autem tibi habeo, quod et chartas nostras servas tam diligenter et quod praescriptum edendi ordinem secuturum te promittis.
Prodiere jam hic iterum Apologeticus noster12, Disquisitio an Pelagiana sint dogmata, quae eo nomine traducuntur13 ac postremo liber de Veritate Religionis Christianae14 cum luculenta accessione. Ejus exempla aliquot misi jam ad Treselium15, qui ad te mittat. Tu distribues compacta vel soluta ut optimum videbitur. Sed monendus es in ipsis erratis errata commissa, quae abs te vel filio meo16 velim calamo corrigi. Nam secundo errato pro
131
‘genere’ ponendum est ‘humano generi’, et quae etc. Numerus quoque ibi corrigendus ut sit 220 pro 210. Non longe a fine erratorum ponendum ‘Sabbathoth’ pro ‘Sabbatnoth’.De consuetudine Parisiensi jam bis scripsi17 neminem esse, qui quicquam audierit de illo discrimine, penes institutum an penes alium reperta sit charta. Imo plerunque institutis eas servandas committi. Id omnes uno ore testantur.
Princeps elector18 captivus manet.
Vale cum parentibus, uxore, liberis, amicis.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
10 Martii 1640.
Si ita aut delicatus aut anxius est D. Vossius, vereor, ne in illas ad Decalogum plura inveniat non plane ad palatum eoque magis, quod ea tractatio ad argumentum, quo de scribit, propius accedat. De Lucano19 autem et poematis20 quid erit et an Tacitus cum notis21 alicubi recuditur?
Haec ubi scripseram accipio a Corcellio totam editionem περὶ Ἀντιχρίστου satis nitidam, quanquam parvis literis. Restat, ut distrahatur liber et eruditorum advocata a nobis judicia intelligamus. Errata praeter ea, quae misi antehac in sequentibus haec notavi: p. 19, 1. 23: Σίμωνος; p. 26, linea ultima: שמעתא id est, ponendum mem pro he; p. 41, lin. 15: XX. C; p. 45, lin. 30: S, nempe ut majuscula satis litera Latinis scribitur. Adde p. 13. lin. 6: Iosephum; p. 25. lin. 18: Christo; p. 32, 1. 13: אראה; p. 48, lin. 29: Act. XVIII. 2; pag. 50, lin. 15: concessa; p. 53, lin. 11: dividetur. Sunt et minora, quae nihil opus erit annotari, sed si altera instituatur aliquando editio, debebunt corrigi: p. 17, lin. 20 delendum punctum post ‘turpitudinis’; ib. lin. 31 post ‘Augustinus’ coli nota pro puncto; p. 21, lin. 57 comma post servari, non post Evangelium; lin. 34: nota interrogationis post ‘ediderunt’; p. 32, lin. 24: ‘sed’ nempe minuscula; p. 40, lin. 32: ‘de’ nempe D minusculo; p. 44, lin. 32: Graeca; p. 53, lin. 28: post ‘Vandalio’ puncti nota. Etiam in p. 45: ΟϒΛΠΙΟΣ majusculis scribi debuit. Putem et rectius facturos fuisse Blavios, si nomen suum omitterent, ut quam minimo cum praejudicio legeretur liber. Velim autem quamprimum exempla in Angliam mitti et huc quaedam.
In primis pagellis nescio an hoc annotaverim: p. 8, 1. 8: ἑνὸς ϰαὶ ἀγνοίῳ; lin. 20: ϰαίτινας; lin. 21: εὐδαιμονίαν.
Miror me in catalogo librorum editorum in Belgica anno 163922 invenire Lucanum
132
quasi nunc editum cum notarum mearum parte nunc primum prodeunte. At ea pars jam diu est, quod tibi dicata exiit23. Cur decipiunt lectores? Et cur non potius, quod levi impendio fieri poterat, notas, ut volui, recudunt? quae haec est impostura? Velim scire, quot exempla edita sint τοῦ περὶ Ἀντιχρίστου. Deinde, qua forma Blavii parent edere annotata ad Novum Testamentum24.