Illustrissime vir et litterarum nostro saeculo decus,
Non dubito, quin tibi jamdudum filii2 cura reddita sint postremorum tuorum, quae hic edita sunt, opusculorum3 exemplaria, alioquin hoc, quicquid est officii, non fuissem praetermissurus.
Nunc ad te mitto, quem vides, de Reprobatione absoluta tractatulum4, quem aliqui amicorum etiam me contradicente volunt a te profectum. Tu illos aut me errore liberare facile potes et, ut spero, facies.
Aliquot praecedentium tractatuum exemplaria a typographo accepta inter amicos distribui, quod te, ut confido, non improbante feci, etsi id in mandatis non haberem. Omnes raram et reconditam doctrinam extollunt et tibi gratias de tuis agunt muneribus,
324
inter alios D. Salmasius5, qui rogavit, ut, si quando ad te scriberem, id apud te ipsius nomine profiterer.Non dissimulabo tamen novitatem sententiae de Antichristo quosdam nondum potuisse concoquere. Non loquor de illis, quibus omnia tua displicent. Nec miror, si isti homines, qui aureum tuum de Christianae religionis veritate librum6, qui omnibus pietatis studiosis in delitiis esse deberet, rabido ore admordent, hunc, in quo nonnihil a trita et vulgari orbita discedis, impetant et nescio quid minitentur. Sed amici etiam, qui praeclaras ingenii tui dotes suspiciunt et venerantur, putant se tanti ponderis rationes habere, ut merito, quominus pedibus in tuam descendant sententiam, debeant prohiberi7. Unam aut alteram breviter attingam eo fine, ut scrupulum, qui animis illorum meoque eapropter haeret, prima data occasione doctis tuis responsis eximas.
Offendit illos primum8 quod posteriorem ad Thessalonicenses epistolam longe ante priorem et quidem antequam Thessalonicam apostolus ipse venisset exaratam putas; in quo tamen cardo istius Commentationis versari videtur, cum ex serie historiae Act. XVII Paulum eo demum post Caii mortem9 appulisse constet. Multa enim in ista epistola testari videntur ecclesiam jam tum, cum posterior haec epistola scriberetur, Thessalonicae et quidem a Paulo ipso constitutam fuisse; videatur modo cap. II: vers. 5, 15 et III: vers. 6, 7, 8, 9, 10.
Huc accedit, quod conjunctio in inscriptione Silvani atque Timothei in utraque epistola10 verisimile faciat unam non diu post aliam scriptam fuisse.
Praeterea existimant non bene a se invicem istam Pauli prophetiam11 divelli, ita ut prior ejus pars Caium, posterior Simonem Magum notet; cum verba ista vers. 8: ϰαὶ τότε ἀποϰαλυφϑήσεται ὁ ἄνομος manifeste respiciant ad vers. 6, ubi dicitur ϰαὶ νῦν τὸ ϰατέχον οἴδατε, εἰς τὸ ἀποϰαλυϑῆναι αὐτὸν ἐν τῷ ἑαυτοῦ ϰαιρῷ. Et ad vers. 3: ϰαὶ ἀποϰαλυφϑῇ ὁ ἄνϑρωπος τῆς ἁμαρτίας ὁ ὑιὸς τῆς ἀπώλειας. Unde sequitur utrobique eandem personam designari nec sine vi ad duas diversas posse trahi.
Nec censent Johannem tam serio voluisse christianos monere12, ut sibi a Barchocheba caverent, cum metuendum non esset, ne Judaei, multo minus e gentibus ad fidem conversi, christianae religionis dogmatibus imbuti ab illo seducerentur. Illine enim, qui persuasi erant omnibus mundanis cupiditatibus vale dicendum esse, ut vitam aeternam consequerentur, vanis istius impostoris pollicitationibus de Judaico populo a Romanorum tyrannide liberando et regno mundano in locum spiritualis Christi regni erigendo aures patulas praebuissent? Et quid, quaeso, commodi gentes, e quibus tum temporis maximam partem christianorum constabant ecclesiae, inde ad se rediturum sperare poterant?
Dolent etiam nonnulli Trajano, Romanorum imperatorum13 optimo mitissimoque et qui multo minus christiani sanguinis quam Domitianus aut Nero14 effudit, numerum
325
bestiae applicari15. Item putant minus bene plagam mortis a bestia acceptam de Capitolii incendio16 exponi, cum incendium istud, utut pro mali ominis portento haberi potuerit, imperium tamen Romanum in periculum subversionis non adduxerit.Sed haec minoris sunt momenti, priora magis urgent, in quibus enodandis spero [te]17 opem tuam diu desiderari non passurum. Alioqui omnes admirantur tantum inter Pauli et Johannis prophetias eventusque a te summa industria ex variis collectos historiis consensum, ut tuas expositiones, etiamsi pro veris et certis non audeant adhuc amplecti, pro verisimillimis tamen habendas putent.
Vale, illustrissime vir, et si qua in re alia tibi inservire possim, opera mea uti ne vereare. Semper me ad obsequia ista, quibus pietas et litterae promoveri possunt, paratum invenies.
Amstelodami, X Junii 1640.
Adres: Illustrissimo viro D.H. Grotio, regni Suecici apud christianissimum Galliae regem legato. Stephanus Curcellaeus.