eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4854. 1640 september 27. Van G.J. Vossius1.

    Illustrissime domine atque excellentissime,

    Simulac tuos in IV Evangelistas commentarios2 accepi, avide eos legere coepi, sed in hac occupatissima vita, nunc carptim, nunc sic, ut saepius a lautissimis, ad quas invitaras, epulis avocarer. Hoc unum ex praecipuis est malis meis: quod uno die decies, imo vicies interpeller atque ita bonae mihi horae effluant, pene cum veteribus dixerim, mala aetate3. Tandem me accedit Blauwius4 paratissimum se dicens ad eos excudendos. Placuit oratio. Volui igitur dare ei tertiam quartamve partem eorum, quae ad Matthaeum annotasti, idque eo fine, ut me pascerem reliquis, quae reservarem domi, simul, ut viderem, ecquid foret, quod offendere aliquem tam malignis temporibus posse arbitrarer. Sed negavit id

    537

    posse fieri, quia tria simul praela hoc opere esset occupaturus. Quare nec alterum tomum me posse retinere. Proxima erat cura, ut quam emendatissime ederentur. Dixit se domi habere Aialam5, cui negotium id satis esset curae futurum: nec sese defore huic rei; tum autem ultimam, quam artifices illi probam vocare solent, perlectum iri a D. Corselles6. Negavit ille tanto se labori parem eoque adscitus socius D. Bremius7. Vides, quam multi distineantur cura hac, ut omnia sint correctissima. Et quae vidi subinde, ea bonam spem faciunt, saltem pro editione prima, ubi quam difficile sit, non aliquando ut aliquis dormitet, saepius iam in editione meorum sum expertus. Et siquid humanitus erroris obrepserit, non poterimus propterea Corsellio succensere, qui ex correctione nullum percipit lucrum, sed totum hoc lubens praestat partim amore boni publici, partim veneratione excellentissimi nominis tui. De quo mihi optime constat. Eo autem non leviter impellebatur Corselles, quod negaret typographus se opus hoc, in quo tot Graeca et Hebraea intercurrerent, velle excudere, nisi tuo quis nomine sponte se offerret, qui corrigendae probae ultimae curam susciperet. Interea idem Corselles, ut hodie ipse mihi retulit, metuit non parum ne satis suam operam, licet indefessam, probet. Sed inquit, siqui irrepserint errores, id tribui oportere nimiae typographi festinationi, tot simul praela uno opere distinentis, sic ut saepe uno die senas etiam accipiat probas. Tum autem fieri quandoque, ut, quae ab eo in margine sint correcta, non emendentur ab typotheta; quin ipse si forte non fuerit domi, - quod quandoque fieri est necesse - non expectari, donec redierit, sed Aialae, qui ad manum, opera uti. Quid multis? Negat Corsellis vel luculento se pretio deinceps adductum iri, ut tantum probarum, quinarum nempe vel senarum, deinceps uno suscipiat die corrigendum. Sufficere singulas occupato homini praesertim quando canis, quod dicitur, festinans parere caecos solet catulos. Hic ecquid ab eo ὑπερβολιϰώτερον dicatur, dicere non possum. Vir interim mihi bonus videtur, etsi non πολιτιϰώτατος, saltem tanti - ac merito virtutum possides - nominis amator et cultor. Ne illud quidem dissimulandum putavi aliquando, ut aiebat, culpam videri esse a festinatione, vel ejus, quo uteris, librarii, vel etiam tot tantisque negotiis distenti auctoris. Exemplum unum alterumque, quod animo tum potissimum occurreret, afferebat. In Matth. 1, 25 ἕως οὗ: ‘Negationem hanc de tempore ante partum nihil affirmare, sed de tempore posteriore multis exemplis ab aliis est demonstratum, quibus addam locum, qui infra est.’ Ubi rescribendum: ‘de tempore post partum et de tempore priori.’8 Ac, ni fallor, sic se reposuisse aiebat. Alibi, inquiebat, ubi sermo de Josepho Arimathensi9, manu propria addideras ‘imitatore Samuelis’; hic ille non dubitabat, quin voluisses ‘Simeonis’, nempe justi illius, qui exspectabat liberationem Israelis. Rectene an secus sic correxerit, melius scirem, si codex tuus fuisset ad manum. Haec negabat se dicere, quasi plus sapere vellet, qui mortalium nemini plus quam excellentissimo nomini tuo tribueret, sed ut viderem, si forte festinatione erret corrector, ignosci oportere, cum neque auctores, dum festinant, attendere ad omnia valeant. Praeterea narrabat se literis commonitum, ut, siquis scrupulus incidisset, me compellaret. Id, inquiebat, plane ἀδύνατον, quando tam longe habitans a me non possit ire redireque intra spacium horae; tum autem nec permissurum id typographum, qui moram hanc non ferret. Postulavi igitur a typographo, ut saltem transmitteret

    538

    mihi quae jam edidisset, ut per otium videam, ecquid offendam, quod in addendis vel erratis debeat commoneri. Nihil tamen fiet, quin prius judicium tuum de istis cognoro.

    Fortasse jam videris, quae adversus diatribam de Antichristo scripsit Mareschius10. Quorum instinctu id fecerit, facile potes cogitare. Praefatio plane est virulenta. Est is Mareschius pastor Sylvaeducensis et ibidem theologiam profitetur. Ut magis opus redderetur exosum, praefationem sic erat exorsus: ‘Nuper prodiisse opusculum de Antichristo eo edente, qui et Crellii et Volkelii socianorum librum11 edidisset’. Sed Jansonius12, quia jam Blauwiis est conciliatus, noluit sic excudere, ne prior eos laesisse vel periculum creasse videretur. Itaque haec Mareschius, si sua a Jansonio vellet excudi, adimere est coactus.

    Super duobus praecipue erit cogitandum. Unum est, quomodo filius peccati atque perditionis Caligula esse possit13, cum epistola ad Thessalonicenses utraque scripta sit, postquam apostolus fuisset Thessalonicae, ut ipse Apostolus indicat14, Thessalonicam autem demum venerit anno Claudii XIII: ut ex Act. XVII15 cognoscere est, et tota temporis serie, quae in iisdem Actis antecessit. Alterum est de nomine ΟϒΛΠΙΟC16 ubi C non potest aliud notare quam ducenta. Nam ἐπίσημον ς valet quidem VI, sed in literis non habet locum eoque in ΟϒΛΠΙΟC nequit C haberi pro ς. Succurrent fortasse, quibus occurrere utrique isti valeas. Sed, ut aliter esset, in argumento tam obscuro pulcrum fuerit conjecturas suas doctis expendendas dedisse. Siquid alius praeterea viderit, quod magis probetur, laus ea sit publica. Tantum absit calumnia, malum diabolicum: adsit amor christianus, qui nunc toto prope orbe exulat ac nusquam difficilior inventu, quam apud eos, qui inimiciter adeo veteri ecclesiae adversantur nec quicquam nisi novellum probant.

    Intelligo statuisse Blauwios diatribas illas17 seorsim editas subjungere notis in IV Evangelicas. Verum quid si dispiciatur prius, quae inimici contra sint allaturi? Fertilis eorum seges his terris, sub duobus vel tribus, qui pariter plantant et irrigant. Si non ante natalem Domini ad eas se accingere diatribas typographus possit, fortasse sat temporis habeas dispiciendi, quid mutatum vel additum velis. Sin illo festinante excludaris temporis angustia, possint post sex septem menses adjungere, primo solum foliolo mutato, quod additionem diatribarum testetur postmodo.

    539

    Quod ad nostra18 attinet, jam menses sunt quini vel plures, quod typographus in iis cessat. Primo fuit, quod concinnandi essent indices. Id satis molestum fuit negotium homini sic districto. Ubi ego paratus fui - id jam ante sex hebdomades fuit -, maluere progredi in tuis. Nec displicuit, quia interea paullum mihi licuit respirare - ut caetera mittam - salutantium turba sat impedito. Tamen aiunt Blauwii se meis etiam hac ipsa hebdomade vacaturos ac breviori quam existimem spacio omnia perducturos ad finem. Nam interesse sua ut tandem opus hoc prodeat, cujus mora diuturna multum damni fecerint.

    Jam menses sunt aliquot, quod toparchae cujusdam uxor, femina cordata, opulenta, ἄπαις, mecum locuta de equestri honore acquirendo in Galliis marito suo19. Occasio inde erat, quod non aliena esset a domo domini Arlandervenii20. Quod ipsum tamen addo illa, ut metuo, invita. Plane enim ursit, ut praeterito prorsus, cujus id nomine exposceretur, duntaxat exquirerem, utrum, illustris et excellentissime domine, opera tua hoc honoris maritus possit adipisci. Id ego rogare per literas neglexi, quia alia magis animum meum occupant quam curae istiusmodi. Postquam tamen aurem iterum mihi vellit, puduit oblivionis et negligentiae nec ultra dilaturum hoc negotium dixi. Multum interim metuo, ne frustra sit, propterea quod invitus, scio, in ea dignitate constitutus super talibus nihilque ad reipublicae utilitatem pertinentibus negotii aliquid facessas, quibus debere nihil malis. Verum, si, ut puto, non fuerit ex honore tuo homini huic religione pontificio, caeterum optimo, tui tuorumque, nostri etiam amantissimo eam, quam ambit, operam praestare, proximum erit, ut perscribas viam aliquam, qua id confieri optime possit. Id ipsi dixi, sed videbam, malle illud honoris debere Excellentiae tuae quam alteri aiebat, non profecto, quod minori se id pretio ab illis, quos compellares consequi posse opinaretur, sed quia honoratius id marito sibique fore arbitraretur.

    Illustrissimae dominae heroinae conjugi21, quam ex Zelandia jam salvam et sospitem appulisse confido, salutem plurimam meo et meae22 nomine dicito.

    Illustris Excellentiae tuae cultor devotissimus
    Ger. Io. Vossius.

    Amstelodami MDCXL, V Kal.

    VIIIbris St. Gregor.

     

    Accepi a fratre jurisconsultissimo23 De religione christiana opus aureum cum accessione notarum24, quae plurimum illud illustrant multaque etiam doctissimos docent. Etiam in perhonorificam nostri mentionem incidi, quo nomine Excellentiae tuae debeo plurimum et maximas ago gratias, quod non desinas in loco tam sublimi prosequi me affectu veteri vel etiam majori.

    Vale, decus seculi, et sic raptim scribenti omnia, prout in buccam veniunt vel mentem potius, ignosce prout hactenus soles.

    540

    Adres: Illustrissimo et excellentissimo dom., viro incomparabili dom. Hugoni Grotio, serenissimae reginae et regni Suecici legato ordinario ad Christianissimum regem. Lutetiae Parisiorum. 20 st.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 8 Nov.

    En in dorso: 25 Sept. Vossius 1640.

    In dorso met andere hand: 1640.

    Boven aan de brief met andere (latere) hand: No. 167. Ger. Joan. Vossius Hugoni Grotio S.P. De aliquot Grotii operum editione etc.

    Notes



    1 - Hs. Amsterdam, UB., coll. RK. III E 1, 171. Gedrukt Vossii Epist., p. 397; Vossii Op., Epist., p. 281; Epist. eccl., p. 809; gedeelt. gedr. in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 266. Antw. op no. 4794; beantw. d. no. 4923.
    2 - Hvgonis Grotii Annotationes in libros Evangeliorvm...; Ter Meulen-Diermanse no. 1135. Grotius had de drukkerskopij in november 1639 naar de Republiek gezonden (dl. X, p. 771; vgl. p. 816, 828).
    3 - Vgl. Nonius Marcellus I (ed. Lindsay I, p. 3): aetatem malam senectutem veteres dixerunt, met verwijzing naar Plautus, Men. 756, Accius, Amphitryo fr. 3 (ed. Ribbeck), Turpilius, Philopator fr. 1 (ed. Ribbeck), Pacuvius, Periboea fr. 4 (ed. Ribbeck), Afranius, Vopiscus fr. 22 (ed. Ribbeck).
    4 - Dr. Johan of Cornelis Blaeu.
    5 - Niet nader geïdentificeerd. Volgens een brief dd. 21 april 1641 aan Willem de Groot (dl. XII) zou Aiala een gewezen priester zijn.
    6 - Etienne de Courcelles, remonstrants theoloog; zie ook no. 4849, n. 19.
    7 - Daniël de Breen - Brenius -, theoloog te Amsterdam.
    8 - Deze wijziging werd door Grotius niet overgenomen; zie ook zijn antwoord no. 4923. Vgl. Hvgonis Grotii Annotationes in libros Evangeliorvm ad loc.; Ter Meulen-Diermanse no. 1135 (Opera omnia theol. II, p. 15; Ter Meulen-Diermanse no. 921).
    9 - Josef van Arimathaea nam het lijk van Jezus af van het kruis; vgl. Matth. 27, 57. In Grotius' commentaar ad loc. in de eerste ed. van de Annotationes in libros Evangeliorvm, p. 498 (Ter Meulen-Diermanse no. 1135) wordt hij genoemd: ‘Simeonis imitator’; in de Opera omnia theol. II, p. 277 (Ter Meulen-Diermanse no. 921) echter: ‘Samuelis in Iudiciali munere imitator’. Zie ook Grotius' antwoord no. 4923.
    10 - Samuel Desmarets - Maresius -. Zijn Dissertatio de Antichristo... was in september 1640 verschenen; zie voor de volledige titel no. 4849, n. 3.
    11 - Joannes Crellius (1590-1633) en Johann Völkel († 1618), Duitse sociniaanse theologen; Iohannis Volkelii Misnici De vera religione Libri Quinque Quibus præfixus est Iohannis Crellii Franci Liber De Deo et ejus Attributis, ita ut unum cum illis opus constituat. Racoviæ, Typis Sebastiani Sternacii, Anno a nato Christo 1630. Grotius had met deze uitgave niets van doen. Tegen een tweede druk van het werk in 1649 publiceerde Desmarets in 1651-1662 een driedelig werk Hydra Socinianismi expugnata: sive Johannis Volkelii Misnici, de vera religione, (ut falso inscribuntur) libri quinque; quibus praefixus est Johannis Crellii Franci (ejusdem commatis) liber de Deo, ita ut unum cum illis opus (integrumque Socinianae impietatis Systema) constituat. Cum eorundem refutatione exacta per additas Annotationes et Censuras necessarias, authore Samuele Maresio... Groningae, apud Joannem Nicolaum typographum. Anno MDCLI, MDCLIV, MDCLXII; D. Nauta, Samuel Maresius, p. 18 no. 53.
    12 - De Amsterdamse drukker Johannes Janssonius, buurman en rivaal van het drukkershuis Blaeu.
    13 - Vgl. Grotius' Commentatio...de Antichristo..., p. 9 (ad 2 Thess. 2, 3); Ter Meulen-Diermanse no. 1100. + ie ook betreffende de kritiek op dit tractaatje Grotius' briefwisseling met Etienne de Courcelles, nos. 4705 en 4688.
    14 - 2 Thess. 2, 5: Non retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? In zijn interpretatie van deze plaats zegt Grotius in de Annotationes in libros Evangeliorvm: ‘Factum autem id in Syria, nam ibi fuit Paulus cum a Caesarea iret in Ciliciam Actor IX, 30.’ In de Commentatio... de Antichristo..., p. 15 drukte hij zich op analoge wijze uit, opdat hij de ‘filius perditionis’ met Caligula kon identificeren.
    15 - Hand. 17, 1.
    16 - Zie no. 4589, n. 2.
    17 - Commentatio...de Antichristo..., Explicatio...de fide & operibvs..., Explicatio Decalogi...; zie voor de volledige titels no. 4684, nn. 4, 5 en 2.
    18 - Dit betreft Gerardi Ioannis Vossii de Theologia Gentili, et Physiologia Christiana; sive de origine ac progressv Idololatriæ, ad veterum gesta, ac rerum naturam, reductæ; deque naturæ mirandis, quibus homo adducitur ad Deum, liber I et II. Liber III et IV. Amsterdami, apud Ioh. et Cornelivm Blaev, MDCXXXXI.
    19 - Niet geïdentificeerd.
    20 - Willem Nooms, heer van Aarlanderveen († 2 oktober 1637); vgl. de sympathieke beschrijving die Vossius in januari 1638 (dl. IX, p. 19) van hem gaf. Hij had via Vossius en Grotius al in 1630 gepoogd ridderschapsbrieven van de orde van St. Michel te krijgen (dl. IV, p. 295; vgl. dl. VIII, p. 429), in welke orde o.m. Gideon van den Boetzelaer, heer van Langerak en Claude de Saumaise - Salmasius - waren opgenomen.
    21 - Maria van Reigersberch keerde 27 oktober in Parijs terug.
    22 - Elisabeth Junius.
    23 - Willem de Groot.
    24 - Hvgo Grotivs De veritate religionis Christianæ. Editio nova... MDCXL...; Ter Meulen-Diermanse no. 950.