Virorum eximie,
Literas 15 Iunii abs te scriptas2 ante hos dies quatuor accepi, ex quibus gaudeo cognoscere meliorem nunc esse tibi valetudinem et non esse verum rumorem, qui ad me perlatus erat3 de novo vulnere domus vestrae post funus filiae et doctissimi filii Gerhardi4.
Theologia gentilis et physica christiana5 ut et lucem quam primum videant et ad nos quam celerrime veniant, opto non dubitans, quin multo plura inde possim discere quam
468
aut tu aut tui similis quisquam ex nostris ad Evangelia annotatis6, quae tu pro summa tua humanitate et in nos amore tam benigne praedicas. Caeterum ea ipsa, cum tibi videam non displicere, eo magis propero, ut publico donentur sequanturque illa de Iure belli ac pacis7, notae ad Lucanum8 - quas Mairius9 edere recusat -, reliquiae poematum10 et Anthologia11, cui utinam indices accedant, totam ferme complexuri geographiam et historiae, tum Graecae tum Romanae potissima.Quae pontifex contra iura regum, addo etiam episcoporum, metropolitarum et primatum sive ἐξάρχων fecit facitve, semper improbavi12, semper improbabo. Caeterum illa ὁ ἀντιϰείμενος ϰαὶ ὑπεραιρόμενος ἐπὶ πάντα λεγόμενον Θεὸν ἢ σέβασμα13 istuc referre non audeo, plane persuasus Danielis verba usurpari in describendo aliquo qui paria facturus sit Antiocho14, quem descripserat Daniel. Tum vero illa οὗ ἡ παρουσία ϰατ᾽ ἐνέργειαν τοῦ Σατανᾶ ἐν πάσῃ δυνάμει ϰαὶ σημείοις ϰαὶ τέρασι ψεύδους15 aliquem designant Iamni et Mambri16 parem. Haec mea est sententia; si qui aliter sentiant17, videant, ne parum comperta pro compertis venditent explicationibusque minus commodis magnam providentiae divinae, quae in illis vaticiniis recte sumptis mira apparet, offundant nubem. Sed sicut ira quicquid arripuit, telum facit, ita multi abrepti studio partium omnia volunt videri vera esse, quae adversae parti nocent, ut ipsi quidem existimant. Ego vero contra illos adversariis prodesse contendo, qui pertinaciter18 urgent illa, quorum aut pellucet falsitas aut veritas in obscuro est. Qui vero graves illas criminationes veritate quidem nixas non existimant, sed retinendas tamen publicae, ut loquuntur, utilitatis causa, videant, ne magnam fenestram aperiant impietati, si verbi divini sensus famulari suis commodis ac partibus velint19.
Legi libenter quae dicit Voetius20, multum sane largitur, etiamsi in me arietet. Ego si novum hic coetum et ab aliis segregem instituere vellem, possem forte. Sed video, qui
469
novas nobis erexerunt ecclesias, eos animo quidem suo gessisse morem, sed in pietatis negotio non ita multum promovisse et21 particulas ex particulis fieri. Quare satius forte est consilium Augustini sequi, quod est de Vera22 religione cap. VIII23. Caeterum in Belgicis terris, puto et alibi, inter eos, qui in Romana sunt communione, mos ab omni aevo fuit et nunc etiam servatur, ut die, quo instituta est Domini coena, post coenam paterfamilias lecta ejus diei historia, panem vino intinctum familiae suae praebeat. Qua de re quid eruditi, qui apud vos sunt, sentiant, scire percupiam. Multi hic non improbant, dum id non fiat animo separandi se a christianis aliis, sed potius cum voto omnes, si liceat, habendi pro fratribus.Salmasii24 omnia eruditissima sunt, solido offendit dentem is, quem designas25.
Vale quam suavissime cum optima conjuge et simillimis patri liberis.
Tui semper victuri nominis studiosissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 21 Augusti MDCXL.