eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4923. 1640 november 10. Aan G.J. Vossius1.

    Vir maximi mihi semper habite et habende,

    Literas claritatis tuae longe gratissimas, quae ad me scriptae erant V Kal. Octobris2, accepi circa nonas Novembris. Per quem venerint, nescio. Recepi eas non bene obseratas.

    Uxorem3 hic habeo. Habuimus etiam apud nos nob. Salmasium4, qui in Burgundiam ad res familiae suae ordinandas transferre se cogitat sub ver huc rediturus. Si certus fiat honesti salarii et bonae solutionis, perstabit in Gallia; sin minus redibit ad Batavos. Vult hic edere Arnobiana sua5, dum illa de papae primatu6 excuduntur in Batavis. Multis me donavit libris suis, quos nuper dedit publico, quos omnes legam summa cum cura.

    611

    Tua de Idololatria7 spero brevi futura publici iuris. Magni illa et tua omnia facit Salmasius tuaque amicitia gloriatur.

    Laboris in colligendis disponendisque testimoniis ad libros de Veritate religionis christianae8 me non poenitet. Utile est iuventutem, cui ista scripsimus, habere in uno conspectu quaecunque apud profanos autores reperiuntur Sacrae Historiae aut dogmatibus consonantia. Quod tu addis de fructu etiam ad viros doctos inde perventuro, in ea tuam veterem agnosco benignitatem.

    In nostris Annotatis ad Evangelia9 bene procedi gaudeo. Velim tamen ita, ne festinando nimium increscat mendarum numerus, quem in paginis ad M. usque satis magnum reperio. Rogandi igitur erunt et Corsellius et Bremius10, ut quam diligentissime exemplar sequantur, quod expressum est ad alterum exemplar, quod summa cum cura perlegit et emendavit olim Tilenus11. Itaque si quid aberratum est ab eo exemplari, quod fieri potuisse non nego - soleo enim, dum mea mihi satis nota relego, esse festinantior eoque multa praetervidere, quod et aliis evenire arbitror - errores dubii reservandi erunt meo arbitrio, ut in corrigendorum indicem referantur, manifestos ibi corrigi velim. In loco ad Matth. 1, 25 optime habet id, quod apud me est exemplum: ‘Negationem hanc de tempore ante partum nihil affirmare, de tempore posteriore multis exemplis ab aliis est demonstratum’. Vocula ‘sed’ male interiecta sensum corrupit. Iosephum Arimathensem Samuelis dixi imitatorem; nempe bene fungendo iudicis officium12.

    Maraisio13 quae respondi14 iam describi incipiunt. Itaque parata erunt ante finem editionis Annotatorum. Hoc responsum non exspectatis contradictoribus aliis addi volo ad tria opuscula, quae ἀνώνυμα15 hactenus, nunc sub meo nomine Annotatis subiungentur. Erit autem hoc responsum eo utilius, ut spero, quod in eo consignabo posteris, quomodo censeam rediri ad unitatem ecclesiae posse: cui rei et16 ista sententia papam et esse et ad finem mundi fore τὸν ἀντιϰείμενον, τὸν ἀντίχριστον obstat plurimum. Spero autem in eo me responso patefacturum clarius quam antehac, etiam ex veterum quorundam sententia scriptam epistolam17, in qua illud est περὶ τοῦ ἀντιϰειμένου non ad ecclesiam ex gentibus factam, sed ad paucos Iudaeos ex Iudaea Syriaque in Macedoniam profugos, qui, etsi presbyterium eo tempore non habebant, ecclesiae tamen nomine recte appellantur. De illo etiam ΟϒΛΠΙΟC18 causas reddam probabiles, cur apostolus non nimium adstringendus ad grammaticorum regulas, C in fine positum atque ita scriptum pro senario sumserit. Et spero me reperturum aequos lectores, si non hoc, saltem19 venturo saeculo, qui Deo gratias sint acturi pro iis, quae mihi super multis obscuris locis in mentem indidit. Ego salutatorum numerum minuo indies aut ad certas horas redigo. Idem tibi ut facias, auctor sim.

    612

    D. Corsellio multum me debere agnosco. Velim etiam Blavii ipsius operam iuste aestiment.

    Toparcha20, de quo scribis, pontificius cum sit, facilius hic equestrem dignitatem obtinebit quam si protestantium gregis esset. Putat enim rex archangelo Michaëli fieri iniuriam, si in eius sodalitatem asscribantur quos catholicos rex non putat. Sed non facile patiuntur ministri regii legatos aliis se negotiis quam commissae sibi gentis miscere. Batavica per Batavos agi malunt. Si nomen scripseris, faciam quod potero aut certe fidum dabo consilium.

    Deus, vir eximie, te, coniugem, liberos bono publico diu servet.

    Immortalis nominis tui studiosissimus
    observantissimusque
    H. Grotius.

    Lutetiae, X 9br. 1640.

     

    Ne qua sit in dictis meis obscuritas tria illa sine nomine edita et responsum contra Maraisium ita annecti volo Annotatis ad Evangelia, ut separari non possint. Corrigi autem menda, de quibus fratrem monui21.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, Gem. Bibl., coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist., p. 653; gedeelt. gedr. in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 268 en 270. Antw. op no. 4854; beantw. dd. 14 januari 1641 (dl. XII).
    2 - No. 4854 dd. 27 september.
    3 - Maria was 27 oktober in Parijs teruggekeerd.
    4 - Claude de Saumaise - Salmasius -; na de dood van zijn vader, Bénigne de Saumaise, raadsheer in het parlement van Dijon († januari 1640), was Salmasius vanuit Leiden in oktober in Frankrijk teruggekeerd en bleef er tot eind 1643.
    5 - Arnobii Afri adversus gentes libri VII. Cum Recensione Viri Celeberrimi, & integris omnium commentariis. Editio novissima atque omnium accuratissima. Lugduni Batavorum, Ex Officinâ Ioannis Maire. MDCLI.
    6 - Cl. Salmasii Librorum de Primatu Papæ pars prima. Cvm apparatu. Accessere de eodem Primatu Nili & Barlaami Tractatus. Lvgd. Batavor. Ex Officinâ Elzeviriorum. Anno MDCXLV.
    7 - Gerardi Ioannis Vossii de Theologia Gentili et Physiologia Christiana... Amsterdami, apud Ioh. et Cornelivm Blaev, MDCXXXXI; zie voor de volledige titel no. 4854, n. 18.
    8 - Hvgo Grotivs De veritate religionis Christianæ. Editio nova, additis annotationibus in quibus testimonia... MDCXL...; Ter Meulen-Diermanse no. 950.
    9 - Hvgonis Grotii Annotationes in libros Evangeliorvm... Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXXXXI; Ter Meulen-Diermanse no. 1135.
    10 - Etienne de Courcelles en Daniel de Breen verrichtten de correctiewerkzaamheden.
    11 - Daniel Tilenus (1563-1633).
    12 - Zie voor deze passage no. 4854 en nn. 9 en 10.
    13 - Samuel Desmarets - Maresius -. Zijn Dissertatio de Antichristo... was in september 1640 verschenen; zie voor de volledige titel no. 4849, n. 3.
    14 - Appendix... de Antichristo... MDCXLI; Ter Meulen-Diermanse nos. 1128 en 1129.
    15 - Commentatio...de Antichristo...; Explicatio...de fide & operibvs; Explicatio Decalogi...; zie voor de volledige titels no. 4684, nn. 4, 5 en 2. Grotius liet deze traktaatjes opnieuw afdrukken achter zijn Annotationes in libros Evangeliorvm; zie Ter Meulen-Diermanse resp. nos. 1102, 1111 en 1118.
    16 - Ontbreekt in de copie Rotterdam.
    17 - 2 Thess.
    18 - Zie no. 4589, n. 2. en de kritiek van Vossius in no. 4854.
    19 - De copie Rotterdam geeft ‘at’.
    20 - Vgl. no. 4854.
    21 - Zie de brief aan Willem de Groot van 10 november, no. 4918 postscriptum.