Frater optime,
Dixit mihi Flaccus2, qui hic est, se societatem habere cum Blaviis3. Cum dixissem cogitasse me aliquando de excudendis domi meae Annotatis ad Vetus Testamentum4, ut me ipso recognoscente emendatior nasci possit editio, dixit se eam ad rem sumtus libenter facturum. Si idem videtur Blaviis - nolo enim quicquam agere nisi per ipsos - facile hic reperientur operae et typi, quibus intra meos lares uti liceat.
Filio Petro si ea faciat, quae volumus5, vult dari uxor mea ducentos florenos ad usus quotidianos. Ego eum Amstelodamum ire quamprimum velim et, si fieri possit, ibi secundum advocationis locum nancisci a societate Indica. Forte ei muneri par esse possit me teque adiutoribus et praeeunte eo, qui nunc advocatione fungitur. Velim cogites de rebus his omnibus.
Catalani acerba scripta ediderunt in Castellanos omnes, nominatim vero in Olivaresium6. Missum a Gallis Plessiacum7 audivere in senatu Barcinonensi; pessime tractarunt Castellanos; post haec tamen omnia preces ad regem Hispaniae misere, ita ut difficilis sit de rebus eorum judicatio.
Eporediae - quae nunc Ivrea dicitur - est princeps Thomas8, Mazarinus a Gallia et legatus Hispaniae Genuae agere solitus9. Leganesius10 praesidia sua auget. Imperator dat diplomata tuti itineris principibus protestantibus sive Ratisbonam mittere velint sive Coloniam.
Danus satis male vult et Suedis et Batavis. Nihil tamen magni facturum arbitror.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 10 Novembris 1640.
Ego, uxor, filia11, te, uxorem, liberos et amicos amicissime salutamus. Rogo colligas
606
quae antehac misi emendanda in tribus Anonymis12 mittasque ad Blavios aut Cursellium13, si missa non sunt, addasque, ut ad caput IV Epistolae Johannis, ubi Polycarpus citatur, deleant ‘ad Smyrnenses’. Praeter tria Anonyma accedat responsum ad Maraisium14. Ea omnia debent Annotatis subjungi, ita ut separari nequeant.