Frater charissime,
Habeo tibi gratiam, quod grave tibi non est nostris edendis operam dare. Illud ex Anglico versum2 valde mihi utile videtur. Qui characteres scribendi norunt distinguere, facile judicabunt id meum non esse. Exempla a Blaviis3 omnium quatuor4 exspectabo quamprimum. De Annotatis ad Evangelia5 miror nihildum ad me scripsisse D. Vossium. Illa de Veritate religionis christianae6 ubi receperis, ita, ut antehac scripsi, distribuas rogo.
Petrus7 et monendus est et cogendus impendiis modum facere tum ob alia tum ut assuescat matri virtutum parsimoniae. Scis ipse, quomodo nos vixerimus. Longa illa mora Amstelodami in diversorio cui fuit rei? Quorsum per omnes mercatus ambulare et praeter pecunias alteram rem pretiosissimam tempus inutiliter terere? Oro igitur, ut in eo corrigendo nos adiuves. Matrem, quantum potero, ei placabo. Satis nos demereris, cum eius studiis ac moribus curam impendis. Ut etiam sumptu tibi sit gravis, id vero sit iniquissi-
375
mum. Ego de Amstelodamo quod scripsi8 etiamnum puto ei utilissimum fore. Velim idem ipse sentiat. Librorum satis ad initia facienda habet. Vestiendus honeste est, non pompatice, nec multis synthesibus ei opus.Tacitum9 exspectabo. Rogo facias, ut bene custodiantur historica nostra10. Velim et illa et nostra omnia in tua esse manu potius quam iuvenis non satis prudentis et qui a falsis amicis decipi potest, praesertim cum sua culpa sit in aere alieno.
De Iure belli ac pacis11 putabam esse apud Vossium.
De Alexio12 pariter mecum sentiunt Bignonus, Sarravius, Heraldus, Labbaeus13, omnes amicissimi Salmasio.
De navibus Indicanis doleo14.
Scribit ad me Oudartus15, amicus vetus, cliens tuus. Commendat mihi negotium suum contra synodum Gallicanam16 et ego tibi, ut commendavi, ita commendo, quanquam video rem ei esse cum duris adversariis. Scribit ad me amice ut ad amicum, sed quia literae saepe intercipiuntur etiam in hac urbe, velim et ille et Wolfius17, quem in epistola nominat, scribant ad me ut ad legatum regium.
Quae scripsisse ad me Petrum putas, de iis nihil scripsit et hoc quoque est inter ea, quae mihi in illo displicent.
Videtur Atrebatum urbis obsidio habitura bonum eventum multumque commeatus Ambiano in castra provenit et in operibus bene proceditur.
376
De altera urbe Taurinorum merito solliciti sumus. Nihil autem de ea comperti nunc habeo.
Pontificis cum rege Galliae dissidia composita sunt. Estraeus18 iterum ad pontificem, Scottius19 ad regem habuit aditum.
Vale, mi frater.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
7 Iulii 1640.
Carri, qui alimenta in castra Gallica ad Atrebatum urbem tulerunt, fuere quater mille sub praesidio militum quindecim mille. Suffecturus is victus creditur ultra mensem. Pecunia quoque in castra pervenit ad MCC millia francorum et eruptio quaedam feliciter repressa est.
Quid de Lucano20? Quid autem filio meo Diderico21 negotii sit apud legatos Batavicos22, qui Bremae sunt, non satis intelligo.