eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4196. 1639 juli 9-16. Aan Willem de Groot1.

    Frater carissime,

    Gaudeo bene ad vos advenisse uxorem et filiam2 salvas apud salvos. Quod filius meus3, qui ibi est, ad nuptias clarorum virorum invitatur, non displicet. Accepi D. Graswinckelii δευτέρας φροντίδας4. Velim norit nulla in re eum magis ostensurum, quanti me meaque in ipsum officia faciat, quam si in hoc negotio, quantum potest, aequum se gerat. Est D. Spiringius5 homo saepe impetuosus, interdum et pertinax. Quod de sigillo confessionis scribitur, id ego non ad alium fontem quam ad id arcanum, quod inter amicos esse debet, semper retuli. Sed si officiorum regulas ignorat Spiringius, minus id mirum est. Hominem eruditum et jurisperitum ista nosse oportet.

    Hesdini res bene ex voto Gallorum peracta est. Restat, ut et Batavi aliquid faciant magni, quo res communes adjuventur.

    Banerii6 conatus veremur, ne multum hebescant tanto dato hostibus tempore ad coalescendum neque ulla spe adhuc apparente, ut trans Rhenum se ostendat dux Vinariensis7.

    Minimus filiorum8 bene valet facitque et quae mihi grata sunt. Scripsit ad me et matrem. Utinam de maximo9 idem liceat dicere, qui consilia sua aut aliorum non bona sequens quo evasurus sit, nescio. Est ea res mihi maximo dolori. Sorori10 opto valetudinem molliorem.

    Deus ipsam nostrosque omnes respiciat propitius.

    Valete omnes.

    Tui amantissimus
    H. Grotius.

    9 Iulii 1639.

    445

    Has literas ante dies septem jam scripseram, sed errore quodam mittere omiseram. Mitto tamen vel nunc, ut testes sint diligentiae meae.

    Plane sentio non esse differendam editionem Notarum nostrarum ad Evangelia11, postquam exierint Heinsianae12. Ut mea hic a theologis Sorbonae approbentur, sperandum non est, postquam in Mileterium13 censura tam acerba exercita est. Videtur restare, ut sine approbatione excudantur domi meae, quod exemplo non caret. Sed ego distrahendis libris curam meam impendere non possum. Opus esset librario aliquo hic, qui operas typographicas mihi commodaret, quod obtinere me posse arbitror. Sed vellent qui hic sunt societatem inire cum aliquo Batavo, cujus sub nomine exiret liber. Nescio, an duo Mairii14 id suscipere et agere cum aliquo Parisiensium librariorum velint. Ego tanto hujus editionis desiderio teneor, ut historica velim praemium dare hanc mihi danti effectam. Humanis casibus obnoxii omnes sumus. Et video, quae sit haeredum saepe in talibus negligentia. Nolim meis laboribus accidere quod Picherelli15 operibus evenit, quae prope omnia intercidere magno posteritatis damno.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 884. Antw. op No. 4186.
    2 - Maria van Reigersberch en Cornelia de Groot.
    3 - Pieter de Groot.
    4 - Over dit schrijven van Dirck Graswinckel, dat niet is teruggevonden, zie men brief no. 4186, p. 430.
    5 - Petter Spiring Silvercrona.
    6 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    7 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    8 - Diederik de Groot.
    9 - Cornelis de Groot.
    10 - Adriana de Groot, gehuwd met Frederik van Losecaat. Zij overleed op 10 december 1639.
    11 - Hvgonis Grotii Annotationes in libros Evangeliorvm. Cum tribus tractatibus & Appendice eo spectantibus. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXXXXI; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 1135.
    12 - Danielis Heinsii Sacrarvm Exercitationvm ad Novvm Testamentvm Libri XX. In quibus Contextus Sacer illustratur. SS. Patrum aliorumque sententiae examinantur. Interpretationes denique antiquæ aliæque ad eum expenduntur. Qvibus Aristarchvs Sacer, emendatior nec paulo auctior. Indicesque aliquot vberrimi accedunt. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officinâ Elseviriorum. MDCXXXIX.
    13 - De Franse theoloog Théophile Brachet de la Milletière; zie dl. IV, p. 254.
    14 - De Leidse uitgever Jean le Maire en diens zoon de Haagse uitgever Theodore le Maire.
    15 - Petri Picherelli viri Doctissimi, Opvscvla Theologica Qvæ Reperiri potuerunt, partim antea, partim nunc primum edita. Quorum Catalogus infra sequitur. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officinâ Elseviriana. Anno MDCXXIX. Op 1 september 1629 had de Sorbonne het werk van Pierre Picherel († 1590) veroordeeld; zie ook dl. III, p. 315 n. 9.