eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4920. 1640 november 10. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Differtur adhuc meus ad regem aditus, sive quod rex quotidie venatu se exerceat, sive

    607

    quod is aegre ferat tam diu differri negotium foederis2. Properant enim Galli vehementer, ut id peragatur, priusquam innotescat id, quod actum est aut agitur in Italia. Dicunt quidem nobis non cum Hispano agi, sed cum duobus principibus Sabaudis3. Verum quid credat Thomam principem, qui carissima pignora, uxorem et liberos4 apud Hispanum habet, magna annua ab Hispano accipit, alios honores ab eo sperat, quicquam acturum sine Hispani consensu. Et est nunc is princeps Eporediae. In eodem oppido est Mazarinus pro Galliae rege et Citrosellus5, legatus Hispanus, qui Genuae ceteroqui vivere solet. Praeterea quiescunt arma.

    De Catalanis varie disseritur. Fuit Barcinone auditus Plessiacus Gallus6, satis honorifice. Sed verum est Catalanos misisse ad regem Hispaniae suas preces, quae res in causa est, cur Galli nunc minus se ingerant eorum negotiis. Multi regem Hispaniae omnia potius concessurum putant, quam bellum ibi habere cogatur multum obstiturum rebus externis; quanquam sane quae pro armorum suorum necessitate vulgarunt Catalani, peracerba esse dicuntur, in militem, qui apud ipsos vixit, in Castellanos et in Olivarem7 et de violatis avitis legibus querelae graves.

    Apud Batavos non minus quam apud Suedos calide instant Galli ut foedus innovetur8. Eadem festinatio eandem, quam dixi, causam habet. Princeps Arausionensis quendam suorum in Angliam misit9 tentatum, an filium ipsius rex Angliae sibi generum velit adsciscere, quanquam per hunc annum totum sermones in Gallia fuere de danda ejusdem principis filio in conjugium fratris hic regii filia10.

    Genevenses in magno metu sunt ob interdicta sibi Galliae commercia. Accedit timor, ne Gallicus ab Italia miles ibi quaerat hiberna et rumor sparsus illis in locis cardinalem Riceliacum a papa accepisse episcopatum Genevensem, cui episcopatui antiquitus annexum fuit jus imperii in urbem.

    Episcopus Basileensis11 plane a rege Galliae in jura sua restitutus est.

    Civitates Germanicae ad superna Rheni Mulhausiae de commodis suis consultant Minor Rosa12 bis hostem cecidit ad Hohentvilam et Staufam. Clades ferme sexcentorum fuisse dicitur. Major autem Rosa13 Fridburgum exemisse obsidioni scribitur. Fama etiam est imperatorem prostantibus, qui Coloniam velint mittere, dedisse diplomata tuti itineris, qualia vellent. Bavarum14 autem paratum se dicere ad transigendum cum Palatinis.

    De Britannicis rebus nihil judicari potest, antequam parlamentum in Anglia finem habeat.

    Deus, Excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae prosperet.

    Sublimitatis tuae cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 10 Novembris anni 1640.

    608

    Audimus magnam esse famem in Navarra Hispanica et Guipuscoa; cardinalem quendam Hispanum15 rege Hispaniae missum ad pacandos Catalanos; in Scotia Edimburgum Scotis deditum.

    Rex Galliae anno sequente habiturum se praedicat CXXX millia peditum, triginta millia equitum. Clerus Galliae scriptum fecit contra ea, quae rex exigit16. Id scriptum edi est vetitum.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 653; Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 82.
    2 - Het verdrag tussen Zweden en Frankrijk werd in juni 1641 verlengd; zie Du Mont, Corps Dipl. t. VI. 1, p. 207vv.
    3 - Kardinaal Maurizio en Tommaso Francesco van Savoye.
    4 - Zijn vrouw Marie de Bourbon, gravin van Soissons, en zijn kinderen bevonden zich in Madrid.
    5 - Niet nader geïdentificeerd.
    6 - Bernard du Plessis-Besançon.
    7 - Gaspard de Guzmán, graaf-hertog van Olivarés.
    8 - Het verdrag tussen Frankrijk en de Republiek werd februari 1641 verlengd; zie Du Mont, Corps Dipl. t. VI. 1, p. 209, en Aitzema, Saken v. St. en Oorl. II (f.o), p. 771v.
    9 - Bedoeld moet zijn mr. Johannes Polyander, genaamd van den Kerckhoven, heer van Heenvliet. Deze onderhandelde al in maart, vervolgens van eind mei tot augustus, over een huwelijk tussen Willem II en een van de dochters van Karel I; zie Poelhekke, Fred. Hendr., p. 522-526.
    10 - Anne-Marie-Louise d'Orléans, hertogin van Montpensier (1627-1693), dochter van Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    11 - Johann Heinrich von Ostein.
    12 - Johann von Rosen.
    13 - Rheinhold von Rosen.
    14 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    15 - Niet geïdentificeerd; vgl. no. 4917.
    16 - Zie no. 4917, n. 29.