Illustrissime domine,
Vidi quidem pacta de urbe Taurinorum, quae per Italiam vulgata sunt2. Sed caetera, quae acta sunt inter viduam3 et principem Thomam4, valde celantur neque vero credibile est principem Thomam, qui carissima pignora apud Hispanos habet5, quicquam facturum citra eorum voluntatem. Mazarinus adhuc haeret in illis partibus et laborat strenue.
Et hoc quidem ad Italiam spectat. Nam pacis communis spem nullam adhuc video. Sapiunt Suedi, si in foedere6 cum Gallis hoc vel praecipue comprehendi volunt, ut in Bavari7 terras arma inferantur. Ea enim res arcanis consiliis impedita plurimum obstitit et olim ducis Bernhardi8 et nunc Bannerii9 conatibus.
Cautiones tuti itineris ab imperatore datas videre cupiam. Elector Palatinus10 autem non male fecerit, si priusquam se itineri det regis Daniae animum nonnihil praesentiat. Rex Daniae in nothi morte11 plus habet, quod doleat, quam quod queratur, quando illum Hispano militasse satis constat. Restat, ut, quam diligens terra fuit Iselsteinius12, tam mari sit Trumpius13 ad consectandas reliquias.
Piccolominaei14 copiarum pars maxima hic creditur hybernatura per Franconiam. Interim Lunaeburgicus15 gravem habet hospitem, Bannerii exercitum. Verum sacra ista aliter non constant. Ut Calcaria penes Hassos maneat, Batavi nihil non facere debent, quaedam etiam incommoda pati. Exigit id ipsorum quoque utilitas. Quare spero aures ad Coloniensia cantica occlusas fore.
604
De rebus Britannicis vidi et ego scriptum quoddam hic factum16; id vero idem esse arbitror cum eo, cujus meminit Excellentia vestra. Saluberrimum est illud concilii Nicaeni17 etiam in politicis rebus: τὰ ἤϑη ἀρχαῖα ϰρατείτω18, cui affine Graecorum illud μὴ πηδᾷν ὑπὲρ τὰ ἐσϰαμμένα19.
Magnae auctoritatis principem in Radzivilio20 amisere Poloniae protestantes. Vereor, ne et ob hoc minoris fiant ab iis, qui numero praepollent.
De iis, quae Batavi21 in Suedia egere, plus esse in rumore quam in re et ego credo. Sed est suus etiam rumori usus. Controversia autem Dani cum Batavis de piscatu non facile sedabitur.
Princeps Thomas Eporediae est. Ibidem sunt aguntque cum eo Mazarinus et legatus regis Hispaniae Genuae vivere solitus22. Quiescunt arma. Geneva sibi timet interdicto cum Gallia commercio. Leganesius23 praesidia ubique auget. Neapoli convocati sunt ordines ad pecunias quaerendas.
Dicitur imperator efficere velle, ut quiescatur ab augendis Constantiae munitionibus, si inde Hohentwila a bello abstineat. Minor Rosa24 sexcentos ferme hostium in concursibus duobus delevisse fertur, major autem Rosa25 Friburgum eripuit obsidioni hostium.
Episcopus Basileensis plene in sua jura ac bona a Galliae rege26 restitutus est.
Catalani suorum aliquem ad regem Hispaniae misere, qua de re Galli metuentes, ne res ea paciscendo finiatur, trepidius agunt minusque se implicant eorum negotiis, quanquam missus a Gallis nobilis Plessiacus27 nomine auditus fuit a magistratibus Barcinonensibus et scripta a Catalanis edita sunt peracerba in milites, qui ibi fuere, in gentem Castellanam et praecipue in Olivarem28.
Rex Galliae sperat anno venturo habiturum se in armis CXXX peditum, XXX equitum millia. Vetitum est edi scriptum, quod exactionibus novis opponit Galliae clerus29.
Rex Hispaniae cardinalem Ovendum30 Hispanum misit ad Catalanos.
Edimburgum haud dubie est in potestate Scotorum.
605
Deus cuncta vertat in bonum orbis christiani et Excellentiae vestrae adsit propitius.
Excellentiae vestrae perpetuo observantiae
cultu deditissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 10 Novembris 1640.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.