Mi frater,
Mitto ad te literas ad patrem2, ad D. Utenbogardum3, ad D. Vossium4. Quas legas deinde tradas aut mittas rogo.
Habes hic etiam quae adjicienda judico ad Annotata nostra Evangelia5, pleraque ex manuscripto vetere Anglicano6. Ea ad librum nostrum Vossiorum aliquis7 asscribere poterit.
Rogo te, ut quam plurima poteris de judiciis hominum super tribus scriptis ἀνωνύμοις8 ad me perscribas. Me adeo ipsius consilii non paenitet, ut Deo gratias agam summas, quod ad haec et alia his similia edenda vitam mihi produxerit. Spero autem te amicosque meos alios curaturos, tum ut edita spargantur quam latissime, tum ut quae restant edantur quam speciosissime ac quam emendatissime. Ista bicolumnia et ipsi typi, quos misit mihi Petrus9, mihi non probantur.
Heribertus Bellimontius10, cujus Bellimontii sit filius, scire cupiam.
De felici ad Brasiliam praelio grata sunt quae nuntias. Principi Arausionensi valetudinem bonam opto.
In Italia Harcurtius11 audaci consilio profectus ad hostium castra caesis ferme duobus millibus ab obsidione Casalis eos depulit. Ita sane creditum est, at nunc de eo dubitari incipit.
Lamilleraius12 Charlemontium coepit obsidere.
Controversiae inter pontificem et Gallos nondum sedatae sunt, sed videntur finem accepturae revocatis legato13 et nuntio14.
Filii minimi nostri15 profectionem in Hassiam probo. Reperiet ibi Banerianos. Rogo eum bonis consiliis juves. Quod me ut faciam hortaris, ut christianae reipublicae omni modo prosim, in eo totus sum: eo tendunt vota, eo labores mei.
260
Vale, mi Frater, nos ama ut facis teque ac tuos vicissim a nobis amari certus esto.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 12 Maji 1640.
Spero filius Petrus exemplar Annotationum ad Evangelia reliquerit in D. Vossii potestate. Fac sciam, an et illa ad Decalogum16 sicut oportet distrahantur. Alioqui nihil dari Blaviis17 volo. Dissertationis de Coena18 exempla duo ad me mitti velim.