Etiam atque etiam te rogo, mi frater, ut norim, an prostent ubique et in Galliam Angliamque missa sint illa περὶ Ἀντιχρίστου2, item πεφὶ πίστεως ϰαὶ ἔργων3, tum vero, quo
249
loco sint τὰ πρός τοὺς δεϰαλόγους4. Ego in proposito persto perstiturus, etiamsi certus essem nullum me laboris hujus fructum esse conspecturum: nunquam successu crescit honestum5.Praeterea, non si male nunc et olim sic erit. Veniet haud dubie tempus, quo fessi contentionum animi pacis ecclesiasticae vias quaerant. Seramus arbores illis hominibus profuturas.
A 's Gravesanda Hollandiae6 noli dubitare, quin nomen habeat illa Anglicana, nempe quod ibi nautae clamare solerent 's Gravesandam, 's Gravesandam.
De Voogdio7 doleo. Sed quid mirum tales edi partus ex dogmate de adipiscenda sine operibus salute?
Notae meae ad Tacitum8 tenuiores mihi videntur, quam ut solae compareant. Mitto tamen, ut tuo utaris arbitratu.
Pro patre Deum seriis et assiduis precibus oro, item pro matre, te, uxoribus liberisque nostris.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 5 Maji 1640.
De Diderico nunquam ego castra Milandriana9 Banerianis10 praetuli, sed si induci nullo modo possit, ut ad Baneriana iret, praetuli Milandriana Batavicis. Nunc autem non ei Hamburgum, sed Casselam11, ubi aut Banerius ipse erit aut missi a Banerio et ad Banerium ituri. Ajunt qui norunt amici pertutum esse iter.
Ut ante saepius scripsi12 nolo quicquam meorum dari Blaviis13, nisi prius tria ἀνώνυμα14 ubique prostent et in omnes oras atque etiam ad nos mittantur. Ad Annotata in Evangelium15 addo quaedam ex vetustissimo Angliae manuscripto16, quae brevi mittam.