Frater optime,
Culenburgo redux repperi tuas XIV hujus mensis2 ad me datas, quae sane multis nominibus gratissimae mihi fuere; et quod ad studium tuum promovendae inter christianos concordiae attinet, vel maxime probo in eoque ut pergas, hortor; caeterum de successu valde dubito, sed haec omnia Deo committo.
De librorum tuorum editione3 poterit te edocere filius Petrus4, qui eam ob causam meo ex consilio Amstelodamum profectus est, ut tibi nobisque eo nomine fiat satis. Filius minor se itineri in castra Baneriana5 accingit; quod eorum locorum gnari suadent, ut hinc per Hassiam et vicinas regiones Gallicis armis insessas sumat, Hamburgense iter longe periculosius esse judicantes, nos amicorum consilia audiemus et quod optimum factu et tutissimum esse credemus sine mora amplectemur.
Gratias summas et ego et Miropius6 et omnes patriae amantes agimus, quod 's Gravensandae aliorumque locorum nomina etiam vicinarum gentium historiis id temporis incognita ex Arabum monumentis erueris7; ipsum auctoris locum si descriptum mittere non gravaberis aut certe translationem ejus, erit id Golio8 aliisque earum litterarum peritis, imprimis vero D. Miropio mihique et popularibus, longe acceptissimum.
Ordines Hollandiae usurarum, quas ipsi aliis pendunt, modum statuisse, ut quincunces tantum in posterum sint, nisi quis sortem sibi reddi postulet, jam ante intellexeris; illud nunc dicam nominatos ternos, e quibus senatores in suprema et provintiali curia singuli a principe eligantur, et horum quidem nomina haec sunt: Berlicomius9, Oudestei-
227
nius10, Georgius Doubletius11; illorum vero Kinschotius12, Graswinkelius13, Craftius14.Horrendum delictum Johannis Voogdii15, qui Doubletiam16 duxit, omnibus hic in ore est. Is meretricem quandam17, cum qua ipsi consuetudo erat et quae aliquid ejus rei eliminaverat, sub specie solvendae pecuniae ad se in hortum evocatam ita fuste ad id praeparato dedolavit, ut occideret; corpus exanime obvolutum ipse vehae imposuit et prope silvam in profluentem abjecit, quod cum postridie inveniretur, ipse quidem profugit, uxorem vero prae aegritudine animi morti proximam et filium unicum18, magnae antea spei, hic reliquit. En verum et suae et familiae Doubletianae carcinoma; en catenam sequentium se invicem vitiorum. Deus omnes bonos servet eosque ab omni tentatione liberet. Sed haec nimis tristia sunt.
Redeamus ad tuas litteras, in quibus egregias de senario numero invenio observationes19; placent et quae de eadem materia scripsit Salmasius20 et avebo videre, siquid ille super hac re moliturus sit.
De editione Taciti21 hoc habe: Elzevirios22 hoc unum agere, ut textum quam optimum optimis edant characteribus, cujus specimen in Seneca23 videre poteris, quem jam in Gallias missum ajunt, ideoque, nisi tuae accedant, nullas notas excudent; tantum abest, ut Lipsii24 aliorumque lucubrationes velint imprimere, cum nec forma voluminis notarum, nisi quae exiguae sint, capax sit.
Anglos aliquid mali nutrire25, quod aliquando nobis exedendum sit, non dubito.
De patris valetudine indies ingravescente nihil jam brevi scribere possum et vereor, ne brevi etiam tristiora ad te perscribere cogar.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim Hagae, XXIII Aprilis 1640.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suede. A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 1 Maii.
En in dorso: 23 April 1640. W. de Groot.