Vir cordi meo proxime,
Si scirem, ubi esset nunc V.N. Franciscus Iunius2 mihi et paterno3 et suo et tuo nomine carissimus, gratias ei agerem maximas nec minores ei cognomini Patricio4, quod hic ex vetustissimo codice, qui ex Graecia in Angliam venit et rumore augente vetustatem Theclae5 esse dicitur, variantes scriptiones in usum meum ac publicum describi permiserit, ille autem et descripserit mihique miserit. Cum autem ex literis6 ipsius Francisci Iunii cognoverim iter ab eo cogitatum in Bataviam, si et jam venit, rogo, ut gratias agendi officio pro me defungaris ac pro me spondeas quicquid ipsi gratum a me proficisci potest. Feci ex
266
illis variantibus scripturis aliquam προσϑήϰην ad mostra Ammptata ad Evangelia7; ea ad fratrem8 misi. Cupio autem inchoetur editio Annotatorum illorum, postquam tria ἀνώνυμα scripta9 ubique prostare et in oras exteras missa certo cognovero; de forma, qua edenda sint illa Annotata, tu et frater meus constituetis. Ut autem quam emendatissime prodeant, spero etiam filios tuos10, mei amantissimos, nobis adjutores fore. Te vero peculiariter rogo, ut mea illa scripta, priusquam edantur, quod per particulas majore tuo commodo fieri poterit, legas et, si qua mutanda censeas, me admoneas.D. Zulichemius11 epistola ad Mercennum12 ostendit se vidisse partem tuorum de Gentium cultu13 et illa mirifice, ut debet, praedicat.
Valeas quam optime uxore14 quoque ac liberis15 optime valentibus.
Tibi obligatissimus
H. Grotius.
Lutetiae XII Maii MDCXL.
Rogo certus fiam an prostent16 et ad exteros missa sint τὰ ἀνώνυμα. Alioqui ego hic novam editionem curabo.