Frater optime,
Proxima septimana te de patris2 optimi tristissimo obitu certiorem feci3, nunc addo et matrem valetudine esse valde infirma, quippe quae tussi valida et scapularum dolore non vulgari prematur, sive is ex lumbagine sive aliunde ortus eam divexet.
Dolet mihi eas, quas ad patrem dedisti, litteras4 tempori non advenisse; itaque nobis solatio erunt, si non in eventum mortis imminentis aut senectutis, quam mors excipit inevitabilis, at certe posteritatis nostrae nomine, cui inde constabit, quo tu loco patrem habueris.
Commentationes tuae5 quin ubique prostent, dubitari noli. Geisteranus noster6, haud
283
minimus e remonstrantibus, non tantum conatus tuos, sed et sententias approbat et cudere se ait Maresium7, concionatorem Sylvaducensem, qui adversus tuam commentationem de Antichristo scribit8, in materia obscura et controversa turpiter se daturum.De typis Blaeuianis9 et bicolumini editione velim propositum typographi non asperneris; nemo enim meliores habet characteres et ipse ei labori assuetus reliqua parum curat. Nunc in eo restet, ut, prodeunte opere, de Heinsianis10 non debeas esse sollicitus, cum characteres Blaviani nulla ex parte aliis cedant; at vero editio columnata sit necne, parum interest.
Nova ex Italia, de quibus tu dubitare videris, aliunde, e Germania nempe, nobis afferuntur; liberatio Casalis plurima rerum Italicarum ad se trahet.
Princeps Arausionensis a Philippina, comes Guilielmus Nassavius11 non longe a Clusa Flandriam invasuri videntur et, ut hic prudentiores judicant, in Brugas et Dammam cudetur faba12.
Vale, frater optime, a me, uxore, tuis13, nostris.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXI Maij 1640.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède. A Paris.
In dorso schreef Grotius: 21 Maij 1640. W. de Groot.
En boven aan de brief: Rec. 29 Meij.
En: Andel14. Exemplaria trium librorum.