Quando Deo visum est, frater optime, patrem nostrum2 ex multis malis ad vitam, quae vere vitalis est vocare, nostrum est divinae voluntati nostram submittere et obsequente animo ferre quod injungitur. Matrem autem nostram in hoc luctu sibi moderari sane gaudeo daboque omnibus modis operam, ut, quam minimum fieri potest, molestum ipsi sit, quod restat aetatis. Laudo quod dicis restare, ut nos duo tot circum nos funeribus prope desolati alter alteri simus solatio. Quapropter commercium literarum, semper mihi suave, nunc hoc colam diligentius speroque non ingratam tibi fore pro libris liberisque meis curam.
Libros tres ἀνωνύμους3 prostare multum gaudeo ac gratias eam ob rem ago optimo Deo, quod opera nostra veritati ac paci dicata publici juris fieri siverit. Odia providi; sed eo in asylo nos Deus collocavit, ut qui volunt nobis male, nocere jam amplius nequeant. Si qui sunt, qui respondere ex adverso volunt, considerabo, ecquid sint allaturi melius. Si non adferunt, poterunt haec tria iterum edi in fine Annotatorum ad Evangelia4, quae ipsa, ut nitide edantur, tibi commendo, item ut exempla τῶν ἀνωνύμων τριῶν mittantur in Galliam et Angliam et ad me non pauciora duodenis. Multum enim flagitor mirorque non pervenisse ad me interim unum saltem exemplum novae editionis de Antichristo5.
Spero jam pervenerint ad vos exempla, quae miseram, nostri libri pro Veritate Religionis Christianae6 cum testimoniis, in quibus unum erat pro D. Utenbogardo7, cui pro praestita patri nostro aegrotanti opera gratias ago maximas.
Funus patris honeste curatum gaudeo. De caeteris, quae mones, ad uxorem8 scribo. Scribam et ad D. comitem Georgium Fridericum9.
Didericum gaudeo ire ad Baneriana castra eique bonam fortunam precor. Rogo et ipsum et Petrum consiliis juves patrisque et avi impleas vicem.
De scriptis ἀνωνύμοις si qua peritorum judicia intelligis, eorum me gnarum facias rogo.
Deus nobis omnibus sit favens.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 26 Maji 1640.