276
Mi frater,
Miror nullas me hoc tempore abs te accepisse literas2 ac ne a Petro3 quidem, cum plurimum desiderem scire, an et Decalogi explicatio prostet, tum an trium libellorum4 exempla mittantur in regiones exteras, maxime in Galliam et Angliam et ad me. Si librarii ista mea in rebus meis sequuntur arbitria stantque conventis, ego fidem praestabo. Si qua in parte inde abeunt, nihil illic meorum tradi, nihil mihi cum illis volo esse negotii. Incertus ego, quantum mihi vitae supersit, omnino exstare volo testimonia sententiarum mearum super iis, quae christianum orbem tam graviter concutiunt. Quod verum quodque utile censeo, promere volo non favores sectans, non odia metuens. Quare rogo, me de his edoceas. Aequum est pareri mihi in rebus meis. De forma, qua edenda sint quae ad Evangelia annotavimus, scripsi nuper5.
Scripserat mihi Petrus missurum se mihi exemplar novae editionis περὶ Ἀντιχρίστου6 sed nec eum accepi. Ipsum autem intelligo multa facere impendia supervacua nec satis operam dare cui dicatus est studio7. Ego liberis8 meis prodesse cupio quam maxime. Unum id facere nequeo, nisi et ipsi faciant quod suum est.
Multum hic gaudetur ob felix praelium Harcurtii9 in Hispanos, quorum quinque millia periisse dicuntur, dissipatus exercitus, Casale liberatum. At in Belgico fine ob imbres continuos et corrupta itinera tardius proceditur.
Vale, mi frater.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
19 Maji 1640.