eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    291

    4664. 1640 mei 26. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Cum patrem optimum nuper amiserimus2 et jam sola restet mater, quam ego facile domi meae alam, praesertim si congiarii aliquid a comitibus Hohenloicis3 accesserit, superest, ut tibi domestico actionum mearum arbitro rationem reddam, quo nos hic pacto vixerimus.

    Ego parentibus ex reditibus Gaeredanis - quibus ducenti floreni annui canonis et impositionum publicarum nomine decedunt - centenos in singulos annos florenos et promisi et per viginti tres annos praestiti, nisi quod postremis duobus annis, cum patrem ac matrem ad me recepissem, nihil solvi, dictam pecuniae summam cum centum et duodecim florenis a patre paulo ante obitum acceptis cum alimentis compensando.

    Soror nostra et ipsa jam defuncta4 quinquaginta quotannis florenos erogavit parentibus; sed cum ista summa et quas tu subinde subministrari jussisti, familiae sustentandae non sufficerent, necesse fuit aliqua hic illic contrahi debita. Quibus exsolvendis ego ante aliquot annos trecentos florenos patri mutuos dedi, ut ex syngrapha apparet; anno vero 1638, cum Delphis decedere pararet mater, quingentos et quinquaginta adjeci, anno sequenti etiam centum et quadraginta. Et tunc quidem asseverabat pater vix quicquam magni debiti restare neque sane post mortem etiamnum deberi quid intellexi praeter quadringentos circiter florenos, quos cum bono Deo matris nomine solvere decrevi. Impensas funebres maxima ex parte jam solvi; eae cum salario medici, chirurgi et medicamentis ad sexcentos circiter florenos excurrent.

    Sic quantum quidem mihi hactenus liquet, ea se res habet. In cista patris in numerato centum circiter florenos repperi, quas in expensas funebres erogavi; siquid ex suppellectile aut aere penes comites Hohenloicos suo poterit corrogari, faciam te ejus certiorem5. Interea expectabo, quid uxori6 ut nomine tuo faciat mandaturus sis. Certe liberis sororis7 nihil potest decedere ad sublevanda haec onera, quare auctor sum, ut nos matris nomine omnem hanc solvamus pecuniam, ut honori et parentum et familiae consulatur.

    Haec privata sunt. Ad publica ut veniam, profiteor me nihil certi posse scribere; qui in Selandia sunt amici, ut propiores, facilius id praestiterint.

    Filius Didericus per partes Cisrhenanas iter capere nequit ad castra Baneriana8, quare novis consiliis opus, ut per partes superiores, Bremenses scilicet, illuc iter sumat.

    Vale.

    Tui obedientissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XXVI Maij 1640.

     

    Libellos de Coena9 mittemus.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 6 Iunij.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 4684.
    2 - Jan de Groot was op 3 mei overleden; zie no. 4647.
    3 - Jan de Groot was raad van de graven van Hohenlohe-Langenburg geweest. Betreffende de opvolging door Willem de Groot in dat ambt zie no. 4647 en n. 5.
    4 - Adriana de Groot († 10 december 1639).
    5 - Zie ook Willem's brief van 16 juli, no. 4740.
    6 - Maria van Reigersberch bevond zich in het vaderland.
    7 - Elseline, Anna en Diderik van Losecaat.
    8 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    9 - Dissertatio de Coenæ administratione...; zie voor de volledige titel no. 4640, n. 18.