eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4743. 1640 juli 21. Aan Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Nunquam dubitavi, quin utilis foret ista ad libros Pro veritate religionis Christianae tot testimoniorum accessio2. Spero autem, quicunque sine affectu in me vel pro me eam lecturi sunt, haud aliter judicaturos. Si missa sunt a Blaviis3 quae sperabam exemplaria, restat, ut inchoetur editio Annotatorum ad Evangelia4. Cum cogitationem illam de bicolumniis, quae hic omnibus improbabatur, omiserint Blavii, te rogo, ut de Vossii5 consilio super typis, quibus utendum erit et numero exemplarium mihi dando constituas quamprimum.

    Deum oro, matris6 mala ut mitiget.

    Meministi puto Diepensibus quibusdam litem esse cum Societate Batavicae Indiae Orientis ob damna ipsis illata7. Rex Galliae ultro ad ejus negotii curatores literas misit, per quas ipse ab Ordinibus Foederatis restitutionem postulat; ni ea fiat, de aliis remediis cogitaturus. Nimirum vident Anglos minando semper aliquid obtinere. Volunt et ipsi hanc viam experiri. Cogita, an e re sit Indicanae Societatis transigendo malum imminens praevenire.

    Memineris errata, quae posterius a me sunt edita, addere libris De veritate religionis christianae; nam priora multis modis male fuerunt edita et omissa non pauca8. Aurem velli tibi nuper de Lucano et Poematis9. Addo interdum quae mutari velim, ut ecce in Phoenissis pag. 13 ‘parte ut extrema domus’ rectius erit: ‘parte ut in summa domus’10. Nam

    400

    διῆρες id significare ex Polluce11 didici. Quae in Annotatis ad Evangelia mutanda aut addenda censueram, de iis rem jam confectum spero.

    Edidit Mileterius12 librum De precibus pro mortuis13, habet prope eadem omnia, quae ego ad filium olim super ea re scripseram in epistola14, cujus velim habere exemplum. Neque enim retinui.

    Marinus15, qui res Suedicas agit apud Helvetios, scripsit ad me aliquoties male existimans de iis, qui reconciliationi christianorum student - est enim educatus inter homines calvinianos -, bene autem de Scotorum causa. Et quae ipse ad me iis de rebus scripsit et quae ego respondi ad te mitto, ut et ipse noris quae dici in his rebus possunt et alios, si occasio retulerit, edoceas.

    Rogo ex Blaviis noris, quorum librorum et quot exemplaria miserint, per quem et ad quem.

    In Taurinis pugnatum est 11 Iulii. Leganesius16 tribus locis castra adortus eruptione principis Thomae17 adjutus, quae erat sexies mille peditum, equitum DCC, munimenta castrorum perrupit, castella cepit quaedam; nongentos suorum in urbem immisit. Sed ajunt Galli, cum diu pugnaretur a tertia pomeridiana ad medinoctium, prosperam sibi fuisse partem temporis posteriorem, captos mulos onerarios, qui erant ad tricentos, et plaustra bubus tracta; lintres autem in amne depressas, quae omnia ferebant ei urbi necessaria, sal, pulverem bellicum, farinam. Addunt quater mille hostium caesos paucis suorum desideratis.

    Vicecomes Turenae18, qui a Pinerolo ad castra ducebat supplementa ad VIII millia et currus victu rebusque aliis onustos D, visus est ad Rivolam planeque credunt Galli eum jam in castra pervenisse. Quod si est, habebunt quod gaudeant milites ad tantam redacti famem, ut mille quingenti ex ea perierint: ipse autem Harcurtius19 per dies undecim farina ex fabis vixerit, quam ex arce acceperat. Cardinalis Hispani ingens sane exercitus ad XX millia peditum, XII millia equitum, quibus se juncturus putatur Hatzfeldius20 parte sui insidet Aubiniacum non longe a Dorlano ad prohibendos commeatus ad castra Gallica; iter etiam, quod commeatus nuper aperuerat, impediit fossis et concaedibus. Rex aliam elegit viam item a Dorlano, sed per Corbiam et Anchoram. Erunt currus DCCC, quos deducent a Dorlano militum millia XII; totidem e castris obviam procedent. Exspectamus exitum.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 21 Iulii 1640.

     

    Cardinalis Hispanus ipse se posuit inter castra Gallica et Anchoram viasque omnes invias facit Gallis. Obsidentes urbem Atrebatum ad vallum exterius pervenere. Halerius21 autem cum machinis tribus Sanciacum verberat.

    401

    Vidi Librum trapeziticum Salmasii22. Multa reperio non in illa tantum quaestione, sed et in multis rebus aliis periculosa.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 900; gecit. in vertaling Brandt-Cattenb., Leven II, p. 275. Antw. op no. 4731; tezamen met no. 4758 beantw. d. no. 4771.
    2 - Zie voor de volledige titel no. 4731, n. 2.
    3 - De Amsterdamse drukkers-uitgevers dr. Johan en Cornelis Blaeu.
    4 - Zie voor de volledige titel no. 4706, n. 10. Al eerder had Grotius over de typografische verzorging van deze uitgave aanwijzingen gegeven; zie nos. 4625, 4640, 4658, 4674, 4694 en 4737.
    5 - De Amsterdamse hoogleraar Gerardus Johannes Vossius.
    6 - Aeltgen Borre van Overschie was sedert 3 mei 1640 weduwe.
    7 - Zie Addenda et corrigenda.
    8 - Zie betreffende de Errata van De veritate (1640) de nos. 4552, 4561 en 4568; vgl. Ter Meulen-Diermanse no. 950 rem. 3.
    9 - Nl. in no. 4737 dd. 14 juli; zie voor de volledige titels resp. no. 4552, n. 19 en no. 4737, n. 23.
    10 - Evripidis tragoedia Phoenissae, Emendata ex manuscriptis, & Latina facta ab Hvgone Grotio. Parisiis Apud Jacobum Ruart MDCXXX; Ter Meulen-Diermanse no. 496. Zie vs. 90 (p. 12): parte ut extrema domus. In de latere, postume, edities (Ter Meulen-Diermanse nos. 498-502) is dit ongewijzigd gebleven.
    11 - Julius Pollux van Naucratis (2e eeuw na Chr.) was de auteur van een handboek Onomasticon. Zie voor de door Grotius bedoelde plaats Onomasticon I, 81 (ed. Betke, fasc. 1, Leipzig 1900, p. 25).
    12 - Théophile Brachet, sieur de La Milletiere.
    13 - Niet achterhaald.
    14 - Ontbreekt. Grotius schreef deze brief op 27 november 1638 aan Pieter de Groot blijkens Pieters antwoord van 8 december 1638 (dl. IX, no. 3879).
    15 - Charles Marini, Zweeds resident in Zürich; zie ‘Register van brieven’ i.v.
    16 - Diego Mexía Felípez de Guzmán, markies van Leganés, Spaans goeverneur van Milaan.
    17 - Tommaso Francesco van Savoye.
    18 - Henri de La Tour d'Auvergne, burggraaf van Turenne.
    19 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.
    20 - Melchior von Hatzfeldt und Gleichen, veldmaarschalk in keizerlijke dienst.
    21 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    22 - Dissertatio de Foenore Trapezitico, in Tres libros divisa. Claudio Salmasio Auctore. Lugduni Batavorum, Ex officina Ioannis Maire MDCXL van de Leidse hoogleraar Claude de Saumaise - Salmasius - was medio april 1640 verschenen.