eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3879. 1638 december 6. Van P. de Groot1.

    Venerande parens,

    Jam nunc tuas accipio XXVII Novembris Lutetiae datas2. Gratias ago pro iis, quae de precatione pro mortuis abunde mihi significas.

    Ante dies iam aliquot3 causam in foro egi cras iterum acturus aliam.

    Obiit Leidae vir maximus D. Cunaeus4 unicum istius Academiae decus. Ad exequias, ad quas vocatus per literas eram, non ivi, quod ignorarem, an hodie an vero cras acturus essem.

    Nihil hic auditur novi. Omnes spes in obsidione Brisaci sitae sunt. Dabo operam, ut hanc hyemem in foro cum fructu impendam.

    Omnes nostri valent optime et vos omnes salutant.

    Deum precor, venerande parens, ut omnibus conatibus tuis det successum optatum.

    Tibi obedientissimus filius
    P. Grotius.

    Hagae Comitis, VI Decem. MDCXXXVIII.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 15 (?) Dec.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 26. Eigenh. oorspr.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Pieter schrijft abusievelijk ‘aliquod’.
    4 - Petrus Cunaeus was gestorven op 2 december.