eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    383

    4731. 1640 juli 9. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Tandem ad manus meas pervenit fasciculus cum libris de Veritate religionis christianae2 per Treselium3 missis, quibus sane egregium accessit Notarum auctuarium, quas ego omnibus christianae veritatis amantibus placituras confido. Ego sane meo amicorumque nomine maximas pro labore suscepto habeo gratias. Nimis enim me delectat ea, quae uberiore stilo in sacris litteris recitantur, etiam in ethnicorum lacunis legere, imprimis vero derivationes populorum et urbium ab iis nominibus, quae Moses nobis conservavit, et propagationem ejus ritus, qui primus a Deo Abrahamo fuit injunctus4, atque alia ejusmodi cognitu utilia. Exemplaria amicis, ut jussisti5, distribui; ubi ea legerint, judicia explorabo.

    Uxor tua, dum Amstelodami fuit, Blavios6 est allocuta et ex iis intellexit missa jam ad te quae postulas exemplaria, quae recte perlatum iri confido.

    Mater nostra valde cum catharris conflictatur, quibus accedit aliquando in lumbis dolor, quare non mirum, cum minimi sit nutrimenti, vires paulatim deficere.

    In maxima hic fuimus expectatione successuum, quos arma principis7 sortitura essent, sed ut jam res nata est, nihil ille illic, ubi jam est loci, efficiet; omnes enim vias, quae in Flandriam tendunt, munimentis etiam antea septas praesidiis nunc suis insedere hostes ita, ut expugnatio propugnaculi Nassovici prope Hulstam haud multum commodi allatura videatur, nisi quod quidam additis operibus ita muniri posse putent, ut nostri id adversus impetum hostium in hostico tueri possint, quod distrahendis Hispanorum copiis opportunum creditur. Nuper nocturno praelio non parva clades utrimque accepta vulneratis comite Henrico gubernatore Frisiae8 aliisque, caesis centurionibus peditum equitumque circiter octo et captis aliquot cum non multis militibus, caesis vero militibus, qui minimum dicunt, quadringentis. Neque incruenta hosti fuit ea pugna, quod tu melius Antverpia intelliges.

    Nunc manum de tabula tollam rogans, ut nos de Atrebati obsidione ejusque successu velis facere certiores.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Raptim, Hagae IX Iulii 1640.

    Adres: A monsieur, monsieur Grotius, ambassadeur de Suède. A Paris.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 18 Iulii.

    En in dorso: 9 Iulii 1640. W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 4743.
    2 - Hvgo Grotivs De veritate religionis Christianae. Editio Nova, additis annotationibus in quibus testimonia. Parisiis, Sumptibus Seb. Cramoisy, Typographi Regij. MDCXL. Cvm privilegio regis. Ter Meulen-Diermanse no. 950. De voor de vrienden in het vaderland bestemde exemplaren waren onderweg blijven liggen; zie Grotius' brief van 5 maart, no. 4544 en n. 1.
    3 - Daniel Tresel, koopman te Rouaan.
    4 - Vgl. De veritate I, 16, p. 302-310 en 315-320; Ter Meulen-Diermanse no. 950 (= Opera omnia theol. IV, p. 21 en 23-24 annot. 62 en 68-74; Ter Meulen Diermanse no. 921).
    5 - No. 4544.
    6 - De Amsterdamse drukkers-uitgevers dr. Johan en Cornelis Blaeu.
    7 - Frederik Hendrik.
    8 - Hendrik Casimir I, graaf van Nassau-Dietz, stadhouder van Friesland, Groningen en Drenthe.