Mi frater,
Puto interesse comitum Hohenloicorum, ut tua utantur opera tibique nomen consiliarii largiantur2. Si quem noscerem Argentorati amicum Georgii Friderici comitis, darem operam, ut intelligeret id e re esse domus Hohenloicae. Quare tuae cogitationes ea in re
390
mihi non displicent. Pro matre non iniquum putem id comiter postulari, quod mos habet Germaniae.Quod quaedam menda ante meam monitionem in Tacito3 correcta sunt, gaudeo; aliqua spero fore non inutilia, ut et ad Lucanum4.
Diderico5 opto felix iter ad Bannerium et bonos processus. Velim prius iisset, ut intelligeret Bannerius se ab eo omnibus ducibus praelatum.
Exemplaria spero jam acceperis et distribueris de Veritate religionis christianae6. Bene est, quod et Annotata ad Evangelia7 et librum de Iure belli ac pacis8 habet Vossius9. Puto igitur habere eum etiam quae mutanda in illis ad Evangelia annotatis censueram; quibus unum etiam addam, nempe ut Lucae XIX. 4310 pro Babylonico obsidio ponatur: Assyriaco obsidio; id vero ideo, quod diligentius Esaiam considerans11, quem nunc in manibus habeo, didici illo loco, quem adduxi, non agi de obsidione, quae per Nabuchodonosorem12, sed de illa quae per Sennacheribum13 facta est.
Si Anthologiae14 editorem aliquem invenis, poteris ibi chartas retinere. Si nemini allubescit, quibus dixi legibus, ad me remittere. Si Brasserus15 vellet suscipere curam edendi operis de Zenone16, credo eum id in Germania conficere posse. Sin minus, et huc redeat.
Exemplaria trium ἀνωνύμων17 et quarti De absoluta praedestinatione18 aliqua omnino habere debeo. Quaedam habuit Curcellius19 et distribuit amicis. Non improbo. Habuit et filius20 quaedam. Sed ego praeter singula, non accepi. Promisi autem amicis. Monet me
391
Curcellius remittere Blavios21 cogitationem de bicolumnio Annotatorum. Superest, ut de characteribus, quibus facienda sit editio, ex consilio D. Vossii aliquid constituas et ut in exemplari, quod ibi est, corrigantur quae corrigenda censui. Si qua alia erunt, quae D. Vossius mutanda censeat, judicium exspectabo. Rogo haec tibi cordi sint.De Petro22 jam respondi. Nihil opus est is ob editiones nostras se Amstelodamum transferat. Facile ista per literas et quidem tuas curari poterunt. Etiam de Lucano et Poematis23 haud dubie cogitabis.
Hic adversa principis Arausionensis adversam ipsi etiam famam pariunt. Nec desunt suspiciones ad rumores sinistri. Certe hoste augescente et quotidie lacessente obsessores minus firmae quam antehac fuere spes sunt de capienda urbe Atrebatum adestque metus, ne Guisiam aut urbem aliam adoriatur Hispanus. Harcurtio24 mittuntur supplementa, utinam ne sero; et tamen et ipsa sine praelio vix est, ut ad Harcurtium viam inveniant.
Seditiones sunt Melini, Clermontii, Divione. Sed eas castigabunt milites, ubi ab aestivo labore ad hyberna redierint.
Vale, mi frater.
Tuus toto animo frater
H. Grotius.
14 Iulii 1640.