Frater optime,
Si per res prolatas Amstelodamum, quod forte fiet, me contulero, agam de editione omnium tuorum operum2 cum Vossio3 et Blaviis4, et locum de Babylonica obsidione in
409
Assyriacam5 mutari faciam; quod si illuc non ivero, curabo id negotii per epistolam.De filii Petri6 negotio rogo aliquid certi constituas; is enim dum nullas a matre accipit pecunias, animum magis magisque a studiis abstrahit, quare vereor, ne invisa primum ei desidia postremo ametur. Filius Didericus7 quo primum die Brema, ubi propter equi vulnus aliquamdiu detentus fuit, discessisset, in hospitio suo a furibus male habitus est amissis omnibus lineis aliisque, quae ad corporis usum secum ferebat, etiam litteris, quare Bremam repetere coactus est; spero quod jam iterum suscipiet iter melius illi processurum. Major filiorum8, ut valeat et quid gerat quaeso ex te intelligam; ipse enim huc non scribit. Spero ei non inutilem fore obsidionis Atrebatensis successum, si modo exercitui Gallico commeatus suppetat.
Nos hic cum adversa fortuna hactenus conflictati vix magni aliquid de principis9 hoc anno conatibus polliceri nobis audemus; interea ipse cum exercitu jam Sylvae Ducis est et mille subito currus conscribi in iis partibus jussit multam vim panum et farinae secum vehens. An de Venlona recuperanda an de invadenda Geldria cogitet, incertum; certe hostis in his partibus parvas habet copias equitum praecipuis ad Gallicum limitem missis.
Wittius vicethalassus10 cum undecim nostris navibus tredecim Dunkerkanas adortus duas ex iis in potestatem suam redegit et de reliquis quoque actum foret, si quattuor ex Hollandia Septentrionali naves melius pugnassent.
Rediit huc ex Anglia Boswellus11 cum plenariis, ut ajunt, mandatis transigendi cum Societate Indica de veteribus controversiis, quod sane non fiet nisi data magna pecuniae summa, qua jam rex non parum indiget.
Venere huc septem ex India Occidentali et Guinea naves omnia laeta referentes12; de navibus ex Orientali India venientibus nihildum certi habemus, sed minor jam pro iis metus misso Hitlandiam versus Trompio13 et fusis a Wittio iis, qui prius nostris circa eam oram damna intulerant.
Vale, frater optime, et nos ama.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXIII Iulii 1640.
Naves ex Occidentali India afferunt 1800 marca(s) auri, 4000 mille cistas sacchari. Hodie certis nuntiis compertum octo ex India Orientali naves recte appulisse in portu Texelano, sex in Zelandia et Goeredano portu singulas; intellexerant illae ex duabus navibus nostris, quae obviam missae erant, de Dunkerkanorum adventu, quare quadraginta miliarium itinere ad septentrionem deflectentes eo serius ad nos vitato periculo
410
neque viso Trompio venere magna cum omnium laetitia, quippe vix potuere reperiri, qui naves istas sub praemio septuaginta in centum vellent assecurare.Princeps jam Neomagi cum paratu bellico appulisse dicitur.
Vale iterum.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède prez le roy trèschrestien. A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 1 Aug.
En in dorso: 23 Iulii 1640. W. de Groot.