eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4757. 1640 juli 28. Aan Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Exspecto, quid sit futurum de Annotatis ad Evangelia aliisque parturitionibus nostris2; tum vero ecquid placeant testimonia ad Veritatem religionis christianae3. Tum de iis, quae ad patris mihi semper venerandi memoriam4 pertinent, tum de rebus Petri5 scripsi ad

    420

    uxorem6 iterum. Verum est meae fortunae alium esse fulgorem quam parentum nostrorum fuit. Caeterum impendia reditus, qui legationem sequuntur, absorbent. Et si filiorum omnium cupiditatibus velim obsequi, et rem meam et ipsorum mores perdam. Semper id mihi fuit propositum, uti hic, quando in patria vivere amavit, forensibus se daret negotiis totumque se consecraret usibus civitatis Amstelodamensis plenae amantium nostri. Si virtutis viam volet insistere, poterit ditescere forensi opera, forte et sibi aut certe liberis, si quos unquam habebit, viam ad publica munia sternere, quae alibi sperare non debet. Quod si ita factus est ad res serias piger, ad sumptus vero inutiles profusus, ut recte agere nisi sub aliena tutela nequeat, tum do manus et uxoris sententiae accedo. Sed tamen omnia prius tententur, quae possunt proficere. Ego rerum novarum scriptione te exonero. Accipio enim ea aliunde ad taedium usque. Malim aliqua de meis et aliorum libris.

    In castra ad Augustam Taurinorum, post praelium 11 mensis hujus intra et apud castra feliciter a Gallis pugnatum, venerunt vicecomes Turenae et comes Tonneriae sive Tonitrus7 cum VIII millibus, quos ex suis vicinisque praefecturis princeps Condaeus8 collegerat; venit autem nocte post diem sequentem. Statim Harcurtius9 Rivetum et loca alia, quae usui erant ad commeatuum itinera a Pignerolo et Segusione castra versus, cepit, insedit et praesidiis tenuit. Intra urbem panis est. Desunt sal et bellicus pulvis. Itaque bene ibi animati sunt Galli etiam sine labore se velut reti sperantes capturos urbem eoque facilius, si et Villaregius10 cum novo supplemento, quod sex millium futurum dicitur advenerit. Id si fiat nihil timebunt male tractatum a se Leganesium11, qui habere apud se dicitur XVIII millia hominum, exspectare duo millia ex regno Neapolitano, quae pontifex per suas terras transire non vult nisi divisim, et alios e Lindavia milites missis cohortibus aliquot Germanicis ex Italia in Hispaniam ad reprimendos motus.

    Ad Atrebatum urbem obsessores usque in fossas venere. Impedit cardinalis Hispanus, ne commeatus a Dorlano in castra veniant. Venere tamen nocte XXII circumducto itinere currus centum, boves quinquaginta, oves plus sexcentis, satis ad paucorum dierum alimenta. Quod si saepe fieri potest, sive vi, quod rex monetur Halerio12 cum copiis ad se advocato, sive astu medio Augusto urbs erit Gallorum.

    Tuus ex animo frater
    H. Grotius.

    28 Iulii 1640.

     

    Rex exercitum praeter eum, qui in castris est ad Atrebatum urbem habet XVI millium, hostis XXX millia ad Bapalmam et Miremontium inter Corbiam et castra ad Atrebatum urbem posita.

    Rogo diligentissime caveas, ne scripta mea non edita cujusquam in manus veniant, nisi cujus mandaverim. Historiam13 velim bene custodias. Multas et graves causas habeo, cur Annotata ad Evangelia edi quamprimum velim. Interdum errata aut addenda quaedam inter relegendum aut cogitandum occurrunt, ut ecce in Annotatis ad librum de Veritate religionis christianae. Pro ‘praesignificatae’14 haec addenda sunt: ab Esaia XLV

    421

    Exitus obsidionis, qua Chaldaei Hierosolyma cinxerunt, ab Ieremia, etc. In Annotatis ad Evangelium Marci XIV. 72 post ‘προστιϑένας’: Sic Basilius in libro de Baptismo vitam Christianam depingens duo haec verba ponit significatu eodem: ἀγγαρευόμενος προστίϑει. τυπτόμενος ἐπίβαλλε15.

    Mitto, ut consequentiam epistolarum videas, quae Marinus16 nuper de reconciliatione ecclesiarum ad me scripsit et quae respondi17.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 901; de woorden ‘Tum de rebus Petri...proficere’ gedrukt Clavis Epist. Grot. Antw. op no. 4740; tezamen met no. 4743 beantw. d. no. 4771.
    2 - Hvgonis Grotii Annotationes in libros Evangeliorvm. Cum tribus tractatibus & Appendice eo spectantibus. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXXXXI; Ter Meulen-Diermanse no. 1135. Zie betreffende de overige werken no. 4748, n. 2.
    3 - Zie voor de volledige titel no. 4731, n. 2.
    4 - Willem had de schulden van hun overleden vader Jan de Groot († 3 mei 1640) betaald; vgl. no. 4740.
    5 - Zie voor de moeilijkheden met Pieter de Groot nos. 4709, 4726 en 4747.
    6 - Maria vertoefde in het vaderland; Grotius' brief aan haar ontbreekt.
    7 - Henri de La Tour d'Auvergne, burggraaf van Turenne, en Charles-Henri de Clermont, graaf van Tonnerre.
    8 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    9 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.
    10 - Nicolas de Neufville, markies van Villeroi.
    11 - Diego Mexía Felípez de Guzmán, markies van Leganés, Spaans goeverneur van Milaan.
    12 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    13 - Hvgonis Grotii Annales et historiæ de rebvs Belgicis. Amstelædami, Ex Typographejo Joannis Blaev. MDCLVII. Cum Privilegiis S.C. Majestatis; & Ordd. Belgicæ Fœderatæ, nec non Holl. West-Frisiæque, per annos quindecim; Ter Meulen-Diermanse no. 741.
    14 - Dit erratum ontbreekt in de lijst van Errata in het Parijse exemplaar (Bibl. Nat., Rés. D. 21515). Zie betreffende de Errata ook de nos. 4552, 4561 en 4568; vgl. Ter Meulen-Diermanse no. 950 rem 3.
    15 - Basilius Hom. in S. baptisma 8 (Migne, PG. XXXI, kol. 440B3): Ἀγγαρευόμενος προστίϑει. Dit addendum is in de Annot. ad Evang. inderdaad toegevoegd.
    16 - No. 4710 van Charles Marin(i), Zweeds resident te Zürich.
    17 - Grotius' brieven aan Marini van 1640 zijn verloren gegaan.