Frater optime,
Marezii librum2 habet apud se uxor3, quam jam diu tibi adfuturam speraveram; sed ventus et nautarum indiligentia eam hactenus remorata est. Ex excerptis, quae tibi missa sunt4, nihil de tota re potes statuere. Ego librum legi; pauca invenio stabiliendae Calvini de Antichristo sententiae, magis laborat in tuis destruendis, praefatio vero omnium judicio limphatica est; quare in tua persto sententia, ut scommata et scurrillia dicta - ita enim voco ea, quibus bonum christiani hominis propositum in pessimam partem accipitur - contemnas, rationibus vero, quae in contrarium adducuntur, nulla habita hominis ratione, breviter respondeas in tertia commentarii tui editione5 Annotatis in Evangelia subjungenda. Sunt qui judicent praefationem Marezii ex officina magni Cretensis6 prodiisse, nam is in suo collegio librum eum primus obtulit collegis et insunt aliqua quae ejus genium sapiant.
De Corcelio7 rogo, nequid sinistri suspiceris; neque enim aliunde eum pendere mihi persuaseris et tam Blaviorum8 quam tua interest, ut opus quam emendatissimum prodeat. Illud scio occurrere aliqua in tuo manuscripto, quae speciem mendi prae se ferant et tamen te inconsulto corrigi non possint, qualem locum mihi, dum Amstelodami essem, ostendit, de quo diu disputavimus.
Bremius9, de quo scripsi, est juvenis Graecae linguae apprime peritus, qui Vossii10
545
liberos in ea exercuit, remonstrantibus addictus, quo meliorem correctorem inveniri posse omnes negant. Vossii liberos11 corrigendi provintiam diffugere, cum illic essem, cognovi, quia ita festinant operae, ut multum temporis ea res absumtura sit. Cum Corvino12 nuper locutus sum; si ad eum scripseris, facile impetrabis, ut aliquam operis curam in se recipiat, sed perpetuam ut praestet, vix permittit ea, cui jam excolendae incumbit, juris professio. Alios, quibus ea res mandari possit, ego non novi. Interea ne cessari hic putes, scias jam integrum alphabetum ternionum in folio esse absolutum, et perventum ad XIV Mathaei caput, quae omnia per uxorem accepturum te spero; mittam enim die crastino folia a littera M ad litteram Z, caetera jam ante misi.Corcelius ut de Veritate religionis Christianae exemplar Mairianae editionis13 habeat, curabo; interea super Belgica ejus libri impressione14 id cogites velim aliqua a te latinae versioni etiam nuper addita, quae Belgicum poema non agnoscit et ad quae propterea nullae notae referri possint; quare e re fore, ut aut tu aut filius15 aut quispiam amicorum versus tuos interpolet adjungendo ea, quae ante deerant, et tum vernacule transferantur notae textui responsurae.
Affinis Losecatius16 tertia abhinc septimana alterum inibit matrimonium cum vidua Ultrajectina17, cui genus Deuverde maritus prior dux militum Heetvelt18 fuit. Ajunt ei opes esse non parvas, nam et carruca utitur, et genus patricium, sed cum priore marito discordi vixit animo, quod an omnino defuncto imputandum sit, novit Deus; ille certe nullo a nobis petito consilio habeat ut nactus.
De Calcaria ab Hassis capta alii te docebunt; ego hoc jam tantum addam Gomarum19 iterum suam de praedestinatione ante lapsum sententiam defendere thesibus parantem a magistratu Groningano auctoritate publica esse inhibitum.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae Comitis, 1 Octobris 1640.
Utenbogardus20, cui aliqua ex Annotatis jam impressis legenda dedi, mirifice ea extollit et gratulatur quidem sibi, quod ea ante mortem legere potuerit; caeterum dolet id non accidisse anteriore tempore, cum ipse esset valentior, et editionem quidem satis emendatam esse testatur. Illud vero addit vereri se, ne libertas ista prophetandi quam ipse facit maximi aliquod tibi apud Suecos tuos damnum afferat, nam in id et Marezius
546
incumbit allegando sententiam lutheranorum et ipsius regis invictissimi Gustavi Adolphi21.Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède prez de sa Ma.té trèschrestienne. A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 11 Oct.
En in dorso: 1 Oct. 1640. W. de Groot.