Summo, mi frater, summo cum dolore vidi paginas Annotatorum ad Evangelia2 usque ad finem M. Librumne tanto a me studio elaboratum ita constupratum esse mendis, praesertim hebraicis et Graecis ferme omnibus, ut ego judicari possim istarum linguarum imperitissimus idque nulla mea culpa, sed eorum, qui suscepere in se quod non intelligebant. Quare per honorem meum, quem tibi scio cordi esse, rogo instes, urgeas Blavios3, amicorum quoscunque habemus tum auctoritate, tum gratia, tum diligentia utaris, ut
594
adhibeantur operi, ut spero, non inutili correctores peritiores. Si dolo malo res acta esset, pejus agi non potuit, nisi posthac aliorum adhibetur cura. Erat ternio plenus mendarum, id est Augiae stabulum. Satius est paulo lentius procedere et editionem dare si non nitidam, at minus spurcam. Ad Corvinum4 scripsi, sed nihil responsi habui. Rogo omnia moveas, ut hunc mihi dolorem leves et mitiges.Ad scriptum Maraisii5 respondere necessarium duco et quidem sub meo nomine; ipsius tamen nomen dissimulabo, ne ex me diuturnitatem accipiat, quam per se non meretur. Spero ita validas fore meas rationes, ut, siquid replicet, etiam mediocriter eruditus, si quis mearum sit sententiarum, duplicare possit. Et quia incerta sunt vitae spatia totaque mea aetate saepissime cogitavi, quibus modis ex Christi praecepto redire in unam ecclesiam possimus, meas ea de re cogitationes in hoc ipso libello dare posteris volo, profuturas forte suo tempore. Fiet autem hoc eo opportunius, quod omnes controversias, quae schisma alere possunt, attigerit ad Antichristum depingendum Maraisius.
Nondum venit huc Flaccus6. Itaque adhuc τῶν ἀνωνύμων7 exemplaribus tam diu exspectatis careo. Pagellas post illa Annotatorum ad Evangelia jam editas, si amicum certum et properantem non invenis, rogo cures per Amstelodamensem nautam, qui septimo quoque die Rotomagum it, ad Treselium8 monitum, ut is quam celerrime ad me mittat. Post id terniones singuli possent mitti in literis Wyckefordii9 ad me. Literae meae, quas latuisse scribis10, alibi quam apud D. Spiringium11 latere non potuerunt. Ejus enim fasciculo tuas incluseram. Utinam, quod putas, de Antichristo et Rivetus12 scribant et Molinaeus13. Puto illos nulla facile in re concordes fore nisi in decolorando papa. Caeterum nullo aguntur studio praeterquam libertatis, quod vi oppressum apud Hispaniae populos facile resurgat14. Et Batavorum potentia multos allicit. Dicuntur illi LX millia suorum in armis habere, cepisse naves longas Hispanorum aliquot, auxilia implorare Galliae contra tres, qui adversus ipsos venire dicuntur, Hispanorum exercitus. Galli pares motus per Arragoniam, Neapolitanum regnum, Siciliam, Insubres sperant. Sed facile credunt quod optant, ἐγὼ δέ τις οὐ ταχυπειϑής15.
Universitates studiorum in Italia pro Lucensibus contra interdictum16 respondere.
595
Cardinalis Riceliacus in urbe ac academia sui nominis17 artes et scientias omnes vult doceri sermone Gallico ac sic ejus sermonis non minus quam imperii prolatare limites.
Milites in hiberna eunt; Longavillanus18 autem aegrotus huc venit.
D. Utenbogardo19 precor mitem senectam gratiasque ei habeo, quod mea legat et de iis benigne judicet.
Lutetiae, 3 Novembris 1640.
Venit jam ad me Flaccus, ab Anglia exemplaria a Blaviis sibi credita attulit. Est socius Blaviorum, de quo gaudeo.