Illustrissime domine,
Literas meas ad Excellentiam vestram recte perferri gaudeo, et quando infrequens est aberratio, pergam ea ratione posthac eas mittere, qua usus sum hucusque.
561
Princeps Palatinus2, ut ex literis Excellentiae vestrae3 cognosco, a Daniae rege nihil magni exspectandum habet, ne a Gallia quidem, quamdiu Anglia se non movet.
De Anglia vero quid sperari debeat, ut judicemus, exspectandus erit exitus conventus illius Eboracensis4 Deusque rogandus, ut mentem optimam regi populisque inspiret, planeque credo, si rex ille nobis se velit adjungere, multa simul bona secutura: redituram ipsi suorum populorum, quibus omnis cum Hispano societas suspecta est, fidem atque amorem; pacis aequae gloriam ad ipsum potissimum redituram neque Palatinam tantum domum pro sua restitutione, sed et Germaniam pro servata libertate plurimum ipsi debituram.
Imperator etiamsi pacem vellet, habere eam non posset Gallis id omni modo agentibus, ut parta retineant. Rex Daniae, malus semper Suedis vicinus, si turbas in Suedia movere posset, credo non abstenturum, praesertim ubi inter Suedos Batavosque actum aliquid intelliget et quia conditiones tenentur in arcano5, eo magis eas habiturus est suspectas, nec dubitandum, quin, ut vectigalia sua tueatur, usurus sit et Hispanorum et Anglorum viribus. Ut vero idem rex vecturas Batavorum ex Polonia per Suediam impediat, nullam habet juris aut aequi speciem. In Germania validae sane sunt hostium copiae et nescio, an e re sit Suedica in praelii aleam rem tantam conjicere. Pro victore erit, qui diutius habebit quod edat et unde equos pascat. Exspecto et ego ab Hamburgo literas de foedere cum Gallis, unde pendet et Hornii libertas6.
De Calcaria merito hic gaudemus. Princeps autem Arausionensis hoc anno Gallis non satisfecit. Praepropera quoque illa novorum militum missio, quam fecere Batavi, nec Gallis placebit nec Hassicis.
De urbe Taurinorum res confecta erat, cum adhuc in itinere esset Mazarinus7. Cantatus est ob id hic hymnus Te Deum. Conditiones valde caelantur et creditur pax esse in Italia.
Catalanorum novi motus hic in magno sunt rumore dicunturque insessis montium faucibus aditum Hispano praeclusisse ad Ruscinonensem comitatum.
D. Nicodemi8 vicem doleo. Nam et ego eum in Germania novi. Non flebit ob id D. Spiringius9.
Ex Polonia quin militem habere possit imperator, non dubito; pecunias ibi abundare non arbitror.
Rex hic, regina cum liberis10 bene valent. Et cardinalis ab armis ad literarum curam versus novam academiam in oppido suo Riceliaci molitur11.
Interim non cessant munitorum operae. Struuntur castella a rege inter Atrebatum urbem et Dorlanum itemque ad Peronam, ab Hispanis vero magnum unum ad Pontem Aventinum, in quo milites bis mille, minora vero, qua ab Insulis et Duaco ad Atrebates
562
itur, castella quatuor numero labore tum militum, tum rusticorum sex mille. Augentur et praesidia Bethunae additis militibus MCC, Bapalmae mille.De Ferrariensi archiepiscopo12 idem hic intelligo, quod scribit Excellentia vestra. Praeterea esse Mazarinum in urbe Taurinorum et hic exspectari aliquem a principe Thoma13. Interim Leganesio14 adventasse terra equites, mari pedites exspectari a Neapoli et Hispania. Eas copias in Germaniam transituras arbitror.
In comitatu Ruscinonensi Ilhez oppidum ab Hispanis circumsessum, vi Gallica obsidioni exemptum est videnturque Catalani Hispanis, qui in illo sunt comitatu, famem facere velle atque in id implorare Gallorum auxilia, maxime ad claudendos portus, et alimenta atque arma pretio dato. Addit fama offerri ab ipsis obsides et loca pignori Gallis. In eodem comitatu arcem Bodincurtam cepere Galli et apud Cimacum arcem Mommengiceam.
Rex ad Fontem Bellaqueum it, tertiam redituum partem15 a clericis exigit; Genevam exclusit a commercio, quod inde ali hostes, qui in comitatu sunt Burgundiae, crederet. Episcopum Basileensem16 sub aliquo tributo in bona restituit diciturque imperator restitutionem polliceri palatinis Bipontinis et Lautrecensibus17, si et ipsi reddant ecclesiae bona.
Scotorum turmam audimus caesam ab Anglis equitatu praepollentibus.
Deus optimus maximus et valetudinem et familiam et labores Excellentiae vestrae prosperet.
Excellentiae vestrae ad cuncta observantiae
cultusque officia promptissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 1318 Octobris 1640.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. 9/19 Octob. 1640.