580
Excellentissime et illustrissime princeps,
Gratias ago Celsitudini tuae, quod et meam optimam sane sed non quam vellem utilem Celsitudini tuae voluntatem pro sua summa bonitate aequi consulit meque de statu rerum suarum ac studiorum certum facit.
Sedem a Celsitudine tua bene electam judico, loco salubri nec inamoeno, deinde ubi et equitandi ars et mathematica, res duae principibus imprimis necessariae, addisci possunt neque in caeteris rebus eruditorum deest copia, in quibus Capellum2, virum in hebraicis literis sacraque historia egregium, maximi facio.
Plurimum autem laudo generosum Celsitudinis tuae propositum omnes suos labores ac studia referendi ad Dei honorem, ad usum regni Suedici et Germaniae. Deus fautor semper adsit et Germaniam aliquando clemens respiciat. A Suedico regno causam habet Celsitudo tua, cur semper sibi optima polliceatur.
Manebo ergo, excellentissime et illustrissime princeps,
Celsitudini tuae in perpetuum addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 24 Octobris 1640.