Frater optime,
Inopinato mihi evenit, ut praeterito die Lunae2 sub vesperam post clausas jam litteras ad te datas tuae VI Octobris ad me scriptae3 traderentur. Eae ubi tam diu latuerint, nescio. Alterae XIII ejusdem mensis4 heri in manus meas pervenere.
Pro utrisque gratias habeo et, ut iis, quae inibi de maturanda Annotatorum editione5 et procuranda correctione mones, respondeam, hoc habe me ea de re quam possum accuratissime ad Blavium6 scripsisse et tempus exquisivisse quo absolvenda putet Annotata, ut te de eo certiorem faciam. Acceperis jam, spero, per uxorem prima editionis folia usque ad M inclusive. Reliqua primi alphabeti cum in Selandiam mittere pararem, mutavit se ventus atque ita discessit uxor7; ea ut a me vel Blavio accipias curabo. Nisi nimiae esset impensae, possent folia singulis septimanis per nuntios mitti, sed illud tantum sub finem necessarium fore arbitror.
Marezii scriptum8 ad te venisse gaudeo; afferet et aliud exemplar uxor, plura mittet Blavius, nam ad eum super hac re scripsi. Ego ut tu quidem opinionem tuam tuearis et a contrariis argumentis vindices probo, non item ut adversus Marezium ex professo scribas - id enim ejus impudentia non meretur -; malim alii demandari eam provinciam.
577
Molinaei opus9 hic imprimi intelligo. Puto et Rivetum10 aliquid moliri; ita vides adversarios tibi non defore.
Pro iis, quae de motu Catalaunico scribis, gratias habeo. Est ea res magni momenti et Hispanorum procul dubio res accidet. Caeterum de justitia armorum edoceri velim; neque enim rebellioni faveo.
Scoti in Anglia magnos fecerunt progressus et videtur eo res deventura, ut parlamentum sit convocandum11, quod si fiat, actum est de auctoritate regis.
Illud quod de Camerario12 nuper scripseram, intelligo verum non esse nec cur spargatur, scio; nisi quod quidam id ita expetant.
Christianus Ulricus, regis Daniae filius naturalis13, a nostris equitibus caesus est cum iis, quas in usum Hispanorum conscribebat copiis, ita ut ipse cum magna suorum parte mortem obierit.
Pro principe A(r)ausionensi in Frisia valde laboratur et pueri Guilielmi14 electio indebite facta dicitur.
Utenbogardus15 tuas ad Veritatem christianam notas legit et probat.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Die XXII Octobris, qui natalis matri est octuagesimus, 1640.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède, à Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 30 Oct.
En in dorso: 22 Oct. 1640. W. de Groot.