Frater optime,
Uxorem tuam2, antequam hae tibi tradentur, Parisiis futuram non dubito; solvit enim ea heri - ut nostra fert conjectura - e Valachria et vento tam secundo usa est, ut nihil supra, quare paucis horis marinum iter absolvet. Decreveram aliquos illi libros ad te perferendos mittere, quos jam alia via mittam, cum impressis foliis Annotatorum3.
Praeterita septimana Groningani principem Arausionensem praefectum creavere provintiae suae posthabito comite Guilielmo Nassavio4, quem Frisii ibi praefecerunt; et jam a deputatis Faederatorum in hoc allaboratur, ut Guilielmus suam praefecturam principi quoque cedat, ipse vero vicarius ejus fiat, ut princeps totius Faederati Belgii gubernator audire possit.
Anglici motus etiamnum fervent et jam archiepiscopus5 negat se suasorem belli in Scotos movendi fuisse; tibi quid ea de re videatur et an tumultus Catalaunorum eo proruperit, ut se in clientelam Gallorum tradiderint - ut quidam hic spargunt - ex te discere aveo; nullas enim litteras proxima vice accepi.
Interea illud dolet, quod virum doctissimum senem optimum Camerarium6 a Suecis missionem meruisse intelligo. Certe ita dicunt qui Spiringium7 frequentant. Quod si ita se habet, mali sane est exempli neque sine malis artibus procuratum putant hic homines.
566
Sed ad studia ut veniam, vidi his diebus librum magnum Seldeni de Naturali et gentium jure juxta hebraeorum scita8, sed eum legere nondum vacavit; tu quid de eo judices - jam enim ad vos pervenisse puto -, quaeso quamprimum perscribe.
Veniet procul dubio brevi ad te Salmasius, quem plenum irarum in Heinsium ejusque asseclas invenies9. Dubitant hic multi, an animum revertendi sit habiturus, qua super re tuam quoque requiro sententiam. Unum maximopere rogo, ut post adventum uxoris cogites de eo, quod tibi Roterodamenses debent10, in Galliis consequendo; neque enim tibi occasiones deerunt et injuria quam tibi ingratissimi mortales inferunt, non diutius mussitanda est.
Vale, frater optime, et nos amare perge.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XV Octobris 1640.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède prez le roy trèschrestien, à Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 24 Oct.
En in dorso: 15 Oct. 1640. En: 15 Oct. 1640. W. de Groot.