Illustrissime domine,
In Italia sunt adhuc induciae. Caeterum quid in pace constituenda ibi promoverit Mazarinus, nondum liquido scimus.
Et de Catalanicis rebus diversi sunt rumores; discordias ibi esse certum est.
Si in Italia pax sit, necesse est et cum Hispano ibi fiat, a quo princeps Thomas2 avelli nequit.
In Palatino negotio nihil mirum, si Austriaci et Bavarus ad artes toties prosperas relabuntur. Sciunt regem Britanniae parlamenti in se benevolentia hoc tempore multum egere; parlamentum quam infestum sit Hispanicae factioni, in Windebanckio3 apparuit. Galli autem plane id agunt, ut quam plurimis, qui in parlamento sunt, innotescat, quid pro Palatina domo parati sint facere, si in societatem armorum venire velit rex Angliae. Metuentes igitur Austriaci, ne auctoritate parlamenti permotus rex ea consilia capiat, quae et Galli et Suedi velint, colloquia de re Palatina ostentant4, sed multum diffissa die, ut periculum illud a motu parlamentario evitet. Prudenter tamen, quantum ego existimo, faciet elector5, si colloquia non recuset. Decet enim eum animus pacis cupiens. Et in itinere
677
ad regem Daniae non video, quid mali sit, cum rex Daniae id gratum habeat. Verum rex Britanniae serio edocendus est, siquid fortiter agere velit, nunc esse tempus, cum eo facto et populi sui studia in se provocare poterit et moras omnes foederis, quae inter Suedos Gallosque interveniunt, abrumpere.Bannerii6 consilium de Bohemia repetenda non absurdum est. Cum Luneburgico7 bene ei convenire et gaudeo et miror. Non imprudenter facient Batavi, si res Hassicas sublevent; et notae sunt viae, per quas et amici juvari possunt et non sumi hostes novi.
In re foederis inter Suedos et Gallos8 multas adhuc esse difficultates docet me D. Salvius9: non minimam, quod Galli foedus volunt durare, donec pax aut longi temporis induciae fiant; nostri in annos tres, ita tamen, ut, si interim pax aut induciae tales non fiant, parati sint ad foedus prolatandum atque etiam in casum pacis foedus facere ad eam communiter tuendam.
Etiam de pecuniae auxiliaris quantitate disconvenit et quod Galli foedus antehac factum sic interpretantur, ut licere sibi velint pacem aut longas inducias facere sine Suedorum assensu.
Inter Suedos et Batavos10 nihil actum magni nec contra Danum obligare se nostri voluerunt, parati tamen pro Batavis laborare, quantum sine bello licebit.
Reginam viduam11 bona cum gratia reverti in Suediam velim, vel in hoc ut rumoribus subtrahatur materia.
Bisterfeldio12 cuncta bene succedant opto, faveo enim viro pererudito.
D. Salmasium13 sane perquam benigne excepit cardinalis et, ut cardinalis, omittere non potuit, quin illum ad ecclesiam, in qua ipse est et rex, invitaret, non quod putaret effecturum se quicquam nec quod sine eo ipsi benefacere nollet. Video eum valde optare, ut hic maneat et regis majori quam Batavorum fruatur liberalitate. Et ea ipsi offertur, sed solutiones hic multo quam apud Batavos sunt incertiores. Deinde si bene hic haberi velit, scriptum de papa14 aut supprimendum erit aut valde temperandum. Pater15 ipsius Salmasii, qui nuper obiit, semper in romana vixit communione, vir summarum virtutum. Mater16 Salmasii in reformata fuit parte, cui et ipse Salmasius se addidit, cum in Palatinatu viveret. Ipse multa vera agnoscit, quae vulgo a reformatis negantur. Sed et videt quae peccentur in romana communione. Si in hac esset, putare se ait se non exiturum; nunc cum aliis semper adhaeserit, non videre se satis graves mutandi causas.
Vix haec scripseram, cum venit ad me Carolus Labbaeus17, vir romanae communionis, eruditus et bonus, qui mihi suggessit et suo et aliorum nomine, ut Excellentiam
678
vestram rogarem, ut edere velit Joachimi Camerarii18, viri haud dubie maximi et aliorum ejus nominis scripta, in unum volumen congesta. Fore id magni usus.Deus Excellentiae vestrae omnia largiatur, quae optari jus fasque est.
Excellentiae vestrae omni observantia devinctus
H. Grotius.
Lutetiae, 2219 Decembris anno 1640.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Onder aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hagae Comitijs 6 Januarij st. n. 1641.