Illustrissime domine,
Dominus legatus Davaux2 et ego adhuc tractamus prolongationem faederis expiraturi
627
alias 5/15 Martii sequentis anni3. Ego insto 1. ut posthac validius bellum in Austriam moveat; 2. nullas eo durante inducias cum Hispano vel caesare faciat, nisi ex praescripto prioris faederis; 3. subsidium annuum augeat; 4. pro exercitu nostro Winariensi4 et locis ab eo occupatis satisfaciat; 5. Molsheimb et Dachstein Benfeldio restituat; 6. dominum Hornium5 e captivitate liberet; 7. in casum universalium induciarum cooperetur cum Suecia pro retentione omnium occupatorum et subsidium annuum det 400m. thalerorum; 8. sub his pactis et prioribus triennii prorogationem obtuli.Davaux ab initio ad primum consensit; alterum, quod Hispanum attinet, iniquum, tertium impossibile contendit; de quarto adhuc plane tacet; quintum et sextum promittit, sed absque obligatione faederi inserenda; septimi partem primam pollicetur subsidiis ad 300m. imperialium restrictis. Tandem mutata sententia priori nunc concludere non vult, nisi plane sub veteribus pactis nihil omnino mutatis vel declaratis idque ad triennium; eo vero exacto 500m. thalerorum annua vult dare, sed ut faedus iam concludatur usque ad obtentam pacem universalem. Iam Suecia quidem in faedere non solum ad pacem, sed etiam diuturniore cum Gallia manere constituit idque primo triennio, nisi pax interim obtineatur, exacto iterum renovare vellet. Ad tempus vero indefinitum se obligare sub iisdem plane conditionibus durum putat. Itaque quid de nostro tandem tractatu futurum sit, prorsus nondum liquet.
Si Excellentia vestra rem in Gallia commode posset promovere ad declarationes rationi congruas, rem gratam suae regiae Majestati6 et publice utilem faceret.
Rex Daniae nudiustertius mihi significari fecit salvos conductus hactenus controversos ex voluntate regnorum a caesare expeditos esse quaerens, an iis talibus praesentibus diem tractatui pacis statuere possem. Respondi potestatem meam non esse revocatam, nescire tamen me adhuc, quod tempus Galliae placeret, quod nostris legatis hoc tempore commodum accideret; itaque haec prius relaturum. Quid Excellentia vestra ea de re in Gallia audiverit et quorsum propendeant, quaeso significet.
Dominus Banerius7 haeret adhuc inter Leinam et Visurgim. Si intellexerit principes faederatos per suum discessum nec vi Piccolominea8 nec dulciloquio Ratisbonensi a constantia dimotum iri, in procinctu est, ut cum exercitu alio moveat. Sed moratur eum subsidium Gallicum autumnale, de quo dominus Davaux nihil adhuc se scire profitetur. Itaque per quicquid possum obtestor Excellentiam vestram, ut dicti subsidii maturationem omni possibili modo promoveat.
Valeat.
Excellentiae vestrae observantissimus servitor semper
Q.N.9.
H. die 10/20 Novemb. A.o 1640.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 12 Dec.