eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4976. 1640 december 15. Aan J.A. Salvius1.

    Illustrissime domine,

    Ex literis Excellentiae vestrae datis 20 Novembris2 video plures esse moras federis3 quam putaveram. Ego ad eas, quas antehac perceperam difficultates, ita sermones meos tum apud rerum potentes tum apud eos, quos ipsi submiserant, temperavi, ut ostenderem et aequa et temporibus congruentia esse quae postulamus. Prae se ferunt Galli se pacem habere posse quam volent. Ego vero pacem eos nolle, et si vellent, haberi eam non posse qualem volunt - idem de induciis longis dictum volo - pro certo habeo. Multo facilius imperator cum Suedis transigere posset idque ipsum ut hic credatur, nihil operae omitto. Est enim id unicum, per quod fedus bonis legibus ac sine nostro incommodo obtinere possimus. Ut fedus ultra quam in tres annos fiat, maxime vero ut fiat, donec Galli pacem capturi sunt et habituri, qualem cupiant, et iniquum et pernitiosum rebus Suedicis multis de causis existimo. Ut Gallis liceat sine Suediae consensu cum Hispano depacisci, contra mentem esse eorum, qui fedus antehac fecere, omnino arbitror eoque magis quod Hispanus ob controversias nostras cum imperatore Suedos in Hispania habet hostiliter. Pecuniam auxiliarem annuam augeri a se posse negat. At quantillum hoc in tantis proventibus tantisque erogationibus, quas hic etiam supervacuas fieri videmus quotidie? Pollicitationem Gallorum connisuros eos, ut si universim induciae fiant, Suedi quae tenent teneant, haud magni facio; facile enim eos opera aut simulata aut perfunctoria hoc promisso

    673

    liberabit et, si Suedi non nisi tales volunt inducias, certe nullas volunt. Valde autem caveri debet, ne ullo modo credant Galli nobis societatem ipsorum esse plane necessariam aut valde expetitam. Nam nihil aliud quam ista opinio eos fecit duriores.

    In tuti itineris diplomatis, quae dedit imperator, nihil desiderari intelligo: et in se recepit imperator se procuraturum, ut et Batavis ea de re satisfaciat. Id ubi perfectum fuerit, Galli Coloniam mittent, ne se apud pontificem odio onerent impeditae pacis. Debebit ergo, ni fallor, tum et Suedia suos mittere Hamburgum aut Lubecam prout cum caesarianis convenerat.

    Utinam falsus deprehendatur rumor de veneno quod dicitur hausisse Bannerius conviva et comes Scouwenburgicus4. Si mendax est haec fama, certe neque a caesarianis neque a Suedis originem habere potuit.

    Pecunia, quae hoc autumno Gallia debere Suediae cepit, est in manibus Sprechelshemii5, quem id Excellentiae vestrae non significasse mirarer, nisi crederem id factum jussu D. Davausii6, qui eam retinendo ad tempus facilius speravit se de federe quae vellet impetraturum. Ego de ea pecunia ex voluntate regis atque etiam Suediae rectorum7, qui, cum saepe eis ea de re scripserim, nihil contradicendo consilium meum a necessitate dictatum approbarunt, sumpsi decem millia florenorum, id est salarium semestre sumptibus aliis, quos feci, in aliud tempus dilatis. Ea de re scripsi et antehac8 Excellentiae vestrae, cui Deum semper faventem opto.

    Excellentiae vestrae omni observantia addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 15 Decembris 1640.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 660; gecit. in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 263. Antw. op no. 4938. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant in Hamburg.
    2 - No. 4938. Beantw. dd. 9 januari 1641 (dl. XII).
    3 - Het verdrag van Wismar (1638) tussen Frankrijk en Zweden werd in juni 1641 gecontinueerd. Zie Du Mont, Corps Dipl. t. VI. I, p. 207vv.
    4 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér en Otto V, graaf zu Schaumburg und Binnenberg.
    5 - Lucas von Spreckelsen, bankier te Hamburg.
    6 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux. Frans gevolmachtigde in Hamburg. Zie betreffende het Franse subsidie ook no. 4775.
    7 - Zie voor hun namen no. 4461, n. 3.
    8 - Zie no. 4603 dd. 14 april, no. 4644 dd. 12 mei en no. 4815 dd. 1 september.