eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    13

    4461. 1640 januari 7. Aan J.A. Salvius1.

    Nobilissime domine,

    Res exercituum nostrorum bene procedere laetus intelligo optoque eis ac rei Suediae Excellentiaeque vestrae felicem annum, quem inchoamus.

    Schmalchium2 Amstelodami fuisse didici, sed dicebatur ab Excellentissimis regni rectoribus3 in gratiam receptus redire unde venerat. Ejus quid sit Excellentia vestra novit optime. Caeterum sapienter facient iidem domini rectores, si, quod facturos confido, curam gerant, ut legatis pecuniae, unde sumtus tanti sustinendi sunt, suis solvantur temporibus, ut eo melius externas, quae saepe offeruntur, liberalitates aspernari possint.

    Ego semper ero

    Excellentiae vestrae admancipatissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 7 Ianuarii 1640.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 590. Antw. op no. 4426 (dl. X); beantw. d. no. 4496. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant, residerende te Hamburg.
    2 - Peter Abel Schmalz, voormalig secretaris van de Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    3 - Gabriel Gustavsson Oxenstierna, Jacob de la Gardie, Karl Karlsson Gyllenhielm, Axel Oxenstierna en Gabriel Bengtsson Oxenstierna.