Frater optime,
Etsi ego nihil jam magni scribendum habeam, cum uxor2 abunde de omnibus, quae hic geruntur, tibi satisfactura sit, aliquid tamen litterarum per cognatam Losecatiam3 - cui
471
et exemplar Taciti4 et poematum male sub meo nomine editorum5 in manus dedi - ad te perferendum duxi, ut vel hac occasione eam tibi ut sororis unicae filiam dilectissimam quanta possum cura commendem. Spero eam se tibi tuaeque uxori moribus suis probaturam; illud solum dicam eam in diuturno matris morbo tam bene de ipsa meritam, ut praemia quinti praecepti sperare possit.Adjeci et eadem opera, ut filiorum meorum6 quoque studia tibi innotescere incipiant, exercitium, quod ego primum mihi, deinde et ipsis proposui: verti quippe jambico carmine tuum illud de Ostenda decantatissimum7, quod ipsis deinde hexametris reddendum dedi; quam bene vel male se in eo gesserint et ecquid spei de se praebeant, tui erit judicii.
Voto finiam epistolam et Deum immortalem indefessus orabo, ut te nobis et omnibus veri amantibus diu sospitem servare, uxorem filiamque tibi brevi sistere et concors tibi conjugium ac obsecundantes liberos largiri dignetur.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae-Comitis, XXIII Augusti 1640.
Adres: A monsieur monsieur Grotius ambassadeur de sa Ma.té et couronne de Suède. A Paris. par amye.
In dorso schreef Grotius: 23 Aug. 1640. W. de Groot.