eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    563

    4876. 1640 oktober 13. Aan Willem de Groot1.

    Mi frater,

    Maraisii librum2 jam Amstelodamo accepi. Itaque non est quod de eo labores amplius. Responsum parabo quantum permittet tempus. Fac sciam, quando ferme putes finem accepturam editionem Annotatorum3. De Creta quod dicis facile credo.

    Qui si non aliquo nocuisset, mortuus esset.4

    Rogo cures, ut quam emendatissima sit Annotatorum editio; siquid haesitatur, consulatur quaeso D. Vossius5 et ex ejus statuatur arbitrio. Tu quoque, siquid habes quod mendosum arbitraris, - facile enim talia oculos nostros transfugiunt, qui nobis nota raptim percurrimus - fac quaeso me gnarum.

    Scripsi ad Corvinum6 nuper. Bremium7 gaudeo talem esse, qualem describis rogoque ei nostra commendes de Veritate religionis christianae8. In carmine Belgico nihil mutandum censeam9, sed siquid amplius in latinis est, id oratione pedestri interspargi annotatis.

    Losecatio bene conjugium eveniat10, precor.

    Gomari sententia11 haud multo majoribus incommodis meo judicio premitur quam Dordrechtana. Utenbogardo12 nostra Annotata probari gaudeo. Spero in Suedia non nocituram mihi talem scribendi libertatem. Tum vero Dei causam agentes praesidium a Deo sperare debent. Cupiam scire, an D. Utenbogardo otium fuerit legendi nostra testimonia ad Veritatem religionis christianae.

    Fecit cardinalis Hispanus magnum castellum ad Pontem Aventinum, minora quatuor inter Insulas Duacumque et urbem Atrebatum; rex duo ad tutanda itinera a Dorlano et Penna ad eandem urbem Atrebatum. Hispani etiam praesidia tum Bethunae tum Bapalmae multum auxere.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 13 Octobris 1640.

     

    Incepi quaedam legere Maraisii. Occasione data velim plura ad me exemplaria transmitti, ut communicentur cum piis et eruditis.

    Rogo urgeas editionem Annotatorum neque ullas patiaris moras inutiles.

    Dicuntur Catalani Hispanos, qui in Ruscinonensi sunt comitatu, ad famem adigere

    564

    velle, arma et alimenta a Gallis pretio poscere liberaque cum Gallis commercia et auxilia mari. Polliceri obsides et locum pignori. Galli in eo comitatu Uset urbem ab Hispanis obsessam periculo exemere ceperuntque Bodincusam arcem iisdem in locis, Montigniacum apud Cimacum.

    Rex Galliae a clericis tertiam partem redituum exigit13.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 904. Antw. op no. 4860; tezamen met no. 4866 beantw. d. no. 4890.
    2 - Samuel Desmarets - Maresius -; hij had in september 1640 tegen Grotius' Commentatio...de Antichristo... gepubliceerd Dissertatio de Antichristo...; zie voor de volledige titel no. 4849, n. 3. Grotius beantwoordde Maresius' traktaat met zijn Hvgonis Grotii Appendix ad interpretationem locorvm N. Testamenti quæ de Antichristo agunt, aut agere putantur. In qua via sternitur ad Christianorvm concordiam. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXLI; Ter Meulen-Diermanse no. 1128.
    3 - Annotationes in libros Evangeliorvm...; Ter Meulen-Diermanse no. 1135.
    4 - Zie ook no. 4860.
    5 - Grotius' vriend, de Amsterdamse hoogleraar Gerardus Joannes Vossius.
    6 - Johannes Arnoldi Corvinus, rechtsgeleerde te Amsterdam. Wellicht no. 4801 dd. 25 augustus; vgl. no. 4860.
    7 - Daniël de Breen - Brenius -, theoloog te Amsterdam en voormalig medewerker van Simon Episcopius; zie ook no. 4860.
    8 - Ter Meulen-Diermanse no. 952(?); zie voor de volledige titel no. 4860, n. 13.
    9 - Bewijs Van den waren godsdienst In ses Boecken gestelt By Hvgo de Groot. Gedruckt in 't Iaer onses Heeren MCDCXXII [sic]; Ter Meulen-Diermanse no. 143. Zie ook no. 4860 en n. 14.
    10 - Frederik van Losecaat, weduwnaar van Adriana de Groot († 10 december 1639). Zie ook no. 4860.
    11 - Franciscus Gomarus, hoogleraar theologie te Groningen. Daar ondervond hij nog moeilijkheden, toen hij een Disputatio de divinae praedestinationis hominum objecto wilde laten verdedigen; zie De Bie-Loosjes, Biogr. woordenb. III, p. 295v.
    12 - Johannes Wtenbogaert.
    13 - Betreffende deze heffing zie men Blet (ed.), Corresp. Scotti, p. 384-386 en litt. verw. t.a.p.