Frater optime,
Non majore cum dolore vidisti errata in Annotatis tuis2, quam ego rem ita se habere ex te intelligo. Credideram sane vel solum Corselium3 rem melius curaturum, ne quid jam de Brenio4 dicam, qui Graecae linguae est peritissimus; sed nescio, an is ab ipso statim initio correctioni praefuerit. Nunc quod opis meae est praestem, scribo de toto negotio ad Blavium5, Vossium6, Corvinum7. Cum Utenbogardo8 jam egi, qui recepit se crastino die cum domino Episcopio9, qui Roterodami ex morbo decumbit, de ea re verba facturum.
Spero jam acceperis scriptum Caracottae adversus libellum de Antichristo10 qui, quoniam Molinaeus esse non vult, eodem, quo Maraizius11, modo tractetur.
Flaccum12 tandem, tandem, advenisse cum exemplaribus libr(o)rum tuorum gaudeo; satis diu in itinere fuit.
Scribo ad Blavium de mittendis quot septimanis per Vickefordium13 ternionibus
613
impressis; reliqua usque ad QQ. per nautam Amstelodamensem ad Trezelium14 jam misit.Princeps hac septimana Groningam proficiscitur, ut eam praefecturam ipse praesens capescat. Frisiam quoque accessuram rerum prudentes non dubitant. Etenim vidua Ernesti Nassavii15, quae jam hic est, erratum a se in eo fatetur, quod filium16 ei muneri destinaverit, totam jam praefecturam principi offerens commendato tantummodo in ejus gratiam filio.
Hodie in Bouckhorstii17 jam demortui locum, quem Bataviae nomine in concessu faederatorum habuit, suffectus est Arsenius18. Matenesius19 in senatum faederis jam erat cooptatus, sed ipse eam provintiam apud principem excusavit sedulo; nunc de Asprenate20 ei honori destinando hic sermo est.
Nobilitati Hollandicae adscriptum iri Douzam21 multis verisimile fit, nam Naeldwikius22 aliique paucos reperiunt fautores.
Brederodii23 auriga cum Spiringiano24 magnas exercuere contentiones, de ordine carrucarum in pompa recipiendi legati Gallici25; ajunt Spiringium non esse residentem - ut vocant -, nisi quoad quid, id est ad exigendas pecunias, emenda navigia et quae ad mercaturam spectant ideoque privilegiis legati, ubi legatus ipse26 adest, frui non posse; eandem quaestionem status movebunt ei et alii, etiam, ut suspicor, Galli.
Vale,
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
XII Novembris 1640.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 22.
En in dorso: 12 Nov. 1640. W. de Groot.