Frater optime,
Probari tibi ea, quae ego Amstelodami gessi, est quod gaudeam. Maresii librum2 ad te jam missum arbitror a Blaviis3, quibus id iterum in mandatis dederam; habent jam aliqui exemplaria, sed ea publice nondum prostant itaque mihi videre nondum contigit.
De relectione Annotatorum4 postremo latius scripsi5 et de correctore Bremio6, quae jam non repetam.
Recte tu conjectas Vossuim7 nolle videri adsensum suum praebere omnibus, quae in tuis Annotatis habentur; nimis enim meticulosus est.
505
De Notis in Lucanum8 et Anthologia9 sententiam meam ex postremis litteris intelliges.
Salmasium10, qui iam se ad iter Gallicum parat, ita colere volo, ut Heinsium11, qui hic apud nos degit, nolim offendere atque ita a Vossio abeo, qui solo Heinsii odio omnino in verba Salmasii jurat.
Non tam acerbe in Salmasium invectus est Cyprianus12, quin majore cum mansuetudine tractari meruerit; sed illud nescio, quomodo Salmasio in mentem venerit, ut toti nostro ordini Hagiensium advocatorum super controversia de mutuo dicam quodammodo intentaverit, quasi soli cum ratione insaniamus.
Novus nuper ei adversarius in arduam processit sub Lucii Veri13 nomine, sed ille non in nostris, sed Lugdunensibus castris meret; est quippe juvenis quidam doctor iuris scabinus Lugdunensis, quem Salmasius ait argumenta, Heinsium vero stilum scribendi suppeditasse.
Pro litteris ad Marinum14 iterum transmissis grates habeo maximas; volupe quippe mihi est super eo negotio sententiam tuam intelligere.
Plura jam non occurrunt et jam multis distringor negotiis; cogor itaque abrumpere, quare te Deo immortali iterum iterumque commendo eum venerans, ut uxorem cum filia15 et famulitio sospites tibi sistere quamprimum velit.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, X Septemb. 1640.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède prez de sa Majesté trèschrestienne, a Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 18 Sept. Liber Amstelodami editus De Scotis.
En in dorso: 10 Sept. 1640. W. de Groot.
Met andere (latere) hand onder aan de brief: Br. van W. de Groot, uitgever van al zijn werken.